- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Andet bind /
119

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Quaestiones Prudentianae. I. 119 antea de metro violato! dictum est. Neque ad sententiam satis aptum mihi videtur illud indisso/ubilis. Multo magis mihi arridet paucorum codicum scriptura, quae est dissolubilis. Sensum huiusmodi puto esse: <cardo, qui vectibus revulsis dissolubilis factus est, cadit.» Etiam si disso/ubilis idem significare, quod dissolutus, putamus, quod fieri potest, non inepta exsistit sententia. Quae cum ita essent, iam ante vix dubitaveram, quin illud indissolubilis prave positum esset a librario quodam, cui epitheton quod erat dissolubilis prima specie abhorrere a natura et notione portae illius inferni videretur. Postquam autem collato ab Aemilio Faguet” codice Puteano certior factus sum hunc antiquissimum et longe optimae notae librum contra ceterorum plerosque dissolubilis habere, nihil dubitationis reliquum est. Pe 14, 63: Accensus iram nam furor incitat hostis cruenti: « Vincor», ait gemens. Agitur in hoc carmine de virgine, cui nomen erat Agnes, quae propter neglectum Minervae cultum primo addicta ab impio iudice meretricio dedecori, deinde morte damnata est. « Publicitus iubet» iudex «flexu in plaieae sistere virginem», ut meretricem. Venit iuvenis quidam, | — nec trepidat sacram spectare formam lumine lubrico», sed igne caelesti ictus corruit caecus. Precibus autem sanctae martyris lux ei reddita est. Inde poeta pergit: Primum sed Agnes hunc habuit gradum coelestis aulae, mox alius datur. Accensus iram nam furor incitat hostis cruenti: « Vincor», ait gemens, «i, stringe ferrum, miles, et exsere praecepta summi regia principis.» Tum gladio occiditur virgo. Verba, quae sunt accensus et furor, inter se coniungenda esse censent interpretes, ita, ut accensus furor idem valeat atque « ' Nullus aliorum locorum tale vitium habet. Nam correptionem vocalis fatendum est non adeo grave esse vitium metricum quam neglectas positionis leges constantissimas. * Faguet, De carminibus lyricis Prudentii. Burdigalae 1883.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0131.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free