- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Andet bind /
120

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

120 J. Bergman: Quaestiones Prudentianae. I. furor ardens, ira commota. Neque negandum est ita posse intelligi. Sed rarissime certe accensus furor dicitur. Si accensus furore dictum esset, nihil offensionis haberet, sed accensus cum furor appositi loco coniunctum suspicionem quandam movet. Adde, quod tali sensu accepto verbum illud aí subiecto caret. Equidem temptaverim, verbis servatis, sensu mutato: Accensus (= adiutor, minister) — iram nam furor incitat hostis cruenti (= accensi) — «vincor», ait gemens. Constat enim — id quod maxime me adiuvat — iudicem ipsum abiisse et «vicarium», nomine Aspasium, «dereliquisse» qui iudicium perageret (Aur. legend. §8 24, 43—60). Quid igitur aptius quam accensum hoc sensu accipere ita, ut idem sit quod «vicarius». Permulta sunt exempla huius verbi eo sensu adhibiti. Haec proferam : «praefecti, scribae, accensi, medici, haruspices, praecones erant manus tuae» Cic. Verr. 2, 27, «istius libertus et accensus» ibid. 2, 69, «dominus funeris utatur accenso et lictoribus» Cic. leg. 2, 61, «eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant; collegis novem singuli accensi apparebant» Liv. 3, 33, s, «accenso consulum id pronuntiante». Plin. n. h. 7, 913. Obiiciat quispiam, Prudentium in versibus, qui ante sunt, nullam vicarii vel accensi mentionem fecisse. Sed non abhorret a more scriptorum christianorum multa modo leviter perstringere, ut nota legentibus et saepe commemorata, praesertim cum narrationes scripturae sacrae vel martyrologiis desumptas exponerent. Aliter coniici posse me monuit Joannes Paulson, universitatis Gothoburgensis professor doctissimus, proponens: Accensus ira — nam furor incitat — hostis cruentus: « Vincor», ait gemens, quae scriptura neque a literis multum aliena et sensu elegans concinnaqve videtur, vel ita explanari : Accensus (mea versione accepta) — iram nam furor incitat — hostis cruenti (ad accensum pertin.): «Vincor», ait gemens (fremens ?). De nonnullorum codicum scriptura, neque ab Obbario neque a Dresselio recepta, quae est ascensus (— gradus) cum antecedentibus cohaerens, non est, cur dicam.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0132.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free