- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Andet bind /
121

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

In HoratiiA:" P. Yy." 24-3. Maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni, 25 Decipimur specie recti. Brevis esse laboro, Obscurus fio; sectantem levia nervi Deficiunt animique; professus grandia turget: Serpit humi tutus nimium timidusque procellae; Qui variare cupit rem prodigialiter unam 30 Delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum. In vitium ducit culpae fuga, si caret arte. Valde inter se dissentiunt viri docti de verbis quae sunt rem prodigialiter unam vecte interpretandis. 1) Sunt, quibus verba, quae libri consentientes exhibent, sensum praebere non videantur, quare ad corrigendi rationem confugiunt. qui unam in adyerbii formam, quae est una, mutantes sibi omnia optime constituere videntur. qua emendandi, ut putant, ratione efficiunt, ut hoc interpungendi modo utatur versus: Qui variare cupit rem, prodigialiter una Delphinum silvis adpingit e. q. s. omitto — id quod iure Keller (Epileg.) animadvertit — hoc corrigendi conatu in contextum induci verbum prorsus supervacaneum idemque molestum; vis enim, quae inest adverbio illo, quod est una, vel praepositione ad (silvis adpingit) expressa est. sed aliud observare licet, cuius ratio tam simplex est, ut mirer id viros doctos in interpretandis versibus Horatianis versatos prorsus effugisse. accepta enim coniectura nuper allata, versui 29 caesura media, praemissa arsi (producta) monosyllaba, tribuitur?*; quae caesura, cum in confinio membrorum sententiae extet (i. e. interpungendi ratione aucta sit), tam firma fit, ut totum versus caesurarum systema quasi ducat. sed in libris quattuor Horatianis ' Si cui placeat interpungendi notam post prodigialiter ponere, hoc modo: Qui variare cupit rem prodigialiter, una e. q. s., velim consideret ea, quae infra de adverbio, quod est prodigialiter, non cum variandi (aut cupiendi) verbo coniungendo dicuntur.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0133.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free