Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
122 Johannes Paulson:
2
sermonum epistularumque, qui 4,111 versus hexametros continent!,
ne unus quidem nobis occurrit versus, qui, tertio versus
pede spondeum efficiente, ita, ut quibusdam in hoc versu
placet, caesuras suas mediae caesurae prorsus cedere
facit. forsitan quis, ut defendat interpungendi notam post rem
positam, afferat Epist. II, 1, 208:
Ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,
Cum recte tractent alii, laudare maligne.
qui versus non sine specie quadam auctoritatis in hunc finem
afferri potest. sed observandum est caesuram, quae inter me èt
quae intercedit, valde inde infirmari, quod me cum iis quae
sequuntur v. 209 /audare maligne coniunctum est; quo autem magis
infirmatur caesura media, eo firmior fit caes. semiquinaria, ut
Epist. II, 1, 208 et huius caesurae firmitate et illius infirmitate
ab A. P. v. 29 differat. neque aliter ab hoc versu differre
versus, quales sunt ἃ. P.
311: Verbaque provisam rem non invita sequentur;
411: Altera poscit opem res et coniurat amice
— cuiusmodi versus, caesuras si respicimus, admodum sunt rari —
nemo est, qui non videat.
His fere verbis igitur concipere licet legem metricam, quae
interpungendi notam post rem ponere vetat:
si tertius hexametri dactylici pes est spondeus, in vocem
monosyllabam aut syllabam finalem vocis multisyllabae non exit, nisi
firma nec dubia caesura alio in versus loco collocata.
Alter versus huius corrector urget pro vocabulo, quod est
unam, reponit:
Qui variare cupit, rem prodigialiter urget;
cui corrigendi conatui obstare videtur vis, quae vocabulo rem
tribuitur; res enim tum fit idem ac variandi propositum. ne
dicam me prorsus non videre, cur in unam abierit primaria lectio,
quam sumit, urget.
2) Alii et quidem longe maxima pars editorum et
commentatorum, ut rem obiectum, quod dicimus, esse verbi variandi
1 Satir. 1 continet, 1030 vv., II: 1073, Epist. I: 1046, II: 962. Quod
minor versuum est numerus secundi, qui dicitur, libri epistularum quam
quem sermonum libri priorque epistularum liber pro se quisque exhibent,
pro sua virili parte ostendit posteriores tres epistulas non ab Horatio
ipso in unius libri volumen redactas esse. De codicum testimonio vid.
Kelleri Epileg.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0134.html