- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Andet bind /
123

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

In Horatii A. P. vv. 24—31. 123 statuunt, ita cum vocabulo, quod est rem, coniungunt prodigialiter unam. quominus verba sic cohaerere putemus, nulla lex metrica prohibet, quamvis versus tam firma diaeresi media praediti, praemissa caesura semiquinaria satis infirma, non perquam frequententur; proxime scilicet hic versus ad versus 311 et 411 nuper allatos accedit; paulo tamen infirmior horum diaeresis media esse videtur. sed alia sunt, quae prohibere videantur, quominus nobis probetur haec sententia. prodigialiter in hac serie verborum non cum sequenti voce, quae est unam, coniungere licet. nam si tantum abest, ut res una sit, ut prodigii instar iis videatur esse, qui eam unam esse volunt, prorsus fieri non potest, ut variandi cupiditati obiciatur. qui autem prodigialiter variare coniungunt, ne flocci quidem faciunt verborum collocationem, neque observant inde nisi inania verba non erui. in iis enim, quae proxime praemittuntur, Horatius docet poetas omnino, ut nitantur, ne in ullam partem nimii sint, ita in contraria vitia delabi. «laudandum esse, qui paucis absolvat orationem, in verborum autem obscuritatem saepe incidere, cui brevitas curae sit; laudandum, qui orationis levitati operam det, dummodo ne nervis animisque destituatur oratio; laudandum esse, qui grandibus verbis magnificisque utatur, sed cavendum ei esse, ne in inflatum dicendi genus oratio corrumpatur.» qui brevitati, levitati, granditati student, laude digni sunt; qui, ut rem prodigialiter variet, operam det, non laude, sed acerbissima reprehensione dignus est. prodigialiter enim variare Horatio species recti non visum est; est enim species pravi'. sed ut defendatur coniunctio verborum, quae est rem prodđdigialiter variare, imprimis afferunt v. 28 — quem consulto adhuc omisi —; in quo illud zimium putant sibi succurrere; nimium enim proleptice verbis, quae sunt tutus timidusque procellae, subiunetum ostendere iusto maiorem praecavendi diligentiam trepidationemque efficere, ut oratio humilis et demissa fiat; neque 1 vix est, cur verba faciam de iis interpretibus, qui prodigialiter idem velle ac mirabiliter statuunt; sic enim quidvis e scriptoribus eruere licet. neque placent, qui συγχύσεως figuram rhetoricam hic sibi visi sunt deprehendere; qui rem unam obiecti vice verbi variandi fungi docent, prodigialiter autem cum adpingendi verbo v. 30 coniungunt; quos non displicere ei, qui novissimus epistolas Horatii edidit, Luciano Muellero, ex commentario eius apparet: «Immerhin wäre es bei Horaz’ bekannter Freiheit nicht unmöglich, dass prodigialiter zu V. 30 gehörte». sed quae exempla ad hanc rem probandam affert, Sat. I, 5, το, II, 1, 60, alius generis esse videntur.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0135.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free