- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Andet bind /
124

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

124 Johannes Paulson: In Horatii A. P. vv. 24—31. aliter qui nimia variandi cupiditate flagrent (i. e. nostro loco ita, ut ne a prodigiosis quidem fingendis abstineant) in unam tabulam inter se diversissima conferre; quorum exempla exstare v. 80}. sed eos fugit illud zimium in ceteris quoque, quae afferuntur, exemplis speciei recti latere, neque abesse a verbis, quae sunt variare cupit. illud nimium, quamquam non exprimitur, tamen audiri inde emergit, quod poetae, quam expetunt rem, eam non consequuntur, incidunt autem in vitium ei, quod vitare nituntur, contrarium; qui variare cupit, ne similitudinis fastidio lectores defatiget, facile nimius fit in rebus variandis et vitio similitudini opposito obnoxius. qui autem prodigialiter variare cupit, αὖ specie recti (y. 25) non decipitur, ita culpae fuga (v. 30) non in vitium ducit illum quidem; consequitur enim id ipsum, quod sibi proposuit, delphino silvis, fluctibus apro adpicto. 3) Tota igitur haec disputatio efficit, ut defendatur Krueger, qui praeeunte Jeepio, Ann. Fleck. 1874 p. 143 sqq., statuit nihil obstare, quominus rem a verbo, quod est variare, seiungamus, cum non sit necesse addatur huic verbo obiectum; unde sequi, ut verba, quae sunt rem prodigialiter unam, exclamationis efficiant accusativum, qui idem (appositionis modo) sequenti sententiae apponatur. ego quidem hoc modo interpungendum esse statuo: Qui variare cupit, — rem prodigialiter unam! —- Delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum. sic enim omnes difficultates, et metricae et exegeticae, tollentur. similem verborum coniunctionem ex Ausonio (epigr. 66 [69], 1—3) eruit Jeep: Vallebanae, nova res et vix credenda poetis, Femineam in speciem convertit masculus ales subiungitque alteram e Cic. de fin. II 23,75 petitam; de qua agens Madvigius alia exempla Ciceroniana confert. Gothoburgiae, Id. Jan. 1893. Johannes Paulson. ! prolepsin statuit Luc. Mueller: «rem — unam; einen Stoff, der nur für einheitliche Behandlung passt (quod de quavis re tractanda valet). — prodigialiter; so dass sie wie ein blaues Wunder wirkt».

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0136.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free