Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
In Herondæ mimiambum IV. 91
borum conjunctionem ab Homero, Alemane, Archilocho,
Theognide, Pindaro alienam non esse testatur Knös (Dig.
Hom. p. 53), vir harum rerum peritissimus. Itaque nulla
mutatione opus esse videtur.
Sed quemadmodum hoc loco lectio autotypo tradita
retinenda est, sic etiam aliis locis nihil est, cur hiatu
offendamur. Tales hiatus sunt Ż⁄ ἴὴ (4.82,85), qui locis
Aeschyleis’ confirmatur, τί ἔστι (5. 10), quam dicendi formulam
Aeschylus, Sophocles? usurparunt, οὗ εἴπῃ, quem hiatum, ab
editoribus vexatum?”, ne apud tragicos quidem quicquam
offensionis habere plane apparet* neque ab Homero, Sappho,
Alcæo, Pindaro originem ducere non ostendit Knös (Dig.
Hom. p. 83).
In versu undevicesimo iis assentior, qui censent πίνακα
esse tabellam votivam, primum quod hæc sententia titulo
confirmatur, deinde quod matrona jam sacra fecerat, quum in
templum introivit. Qua in re errasse mihi videtur Bücheler.
In versu quadrag. primo νεωκόρος Occurrit. Qua de
forma hæc verba facit Hesychius: ὅ τὸν ναὸν κοσμῶν" Κορεῖν
γὰρ τὸ σαίρειν ἔλεγον.
Versus quadrag. secundus ita in libro manu scripto
exstat:
5» ` ΄ cr ~ Ξ CA ,
oÙ σοὶ λέγω, αὕτη, τῇ ὧδε yms χασκεύσῃ;
Hæc verba ἃ criticis anglis magnopere sunt temptata?. Atque
-quamquam concedendum est nos primo obtutu credere αὐτῇ
ad σοί spectans pro dativo casu accipiendum esse, tamen ea
1 Pers. 979, Suppl. 106 Kirchh.
? Pers. 684 K., Phil. 733, 753. Quos versus depravatos esse Porson
(Eur. Phoen. 392), Nauck (Soph: Phil. 733) non recte contendunt.
Euripides autem semper τί δ᾽ ἔστι scribit (Her. 587, Iph. T. 240, 1160, 1288,
Bacch. 1029, Cyel. 377, Med. 63).
3 Bücheler (Herond. p. 93), Meister (Herod. p. 170).
1 Soph. Phil. 917, Trach..1203.
5. Rutherford, Kynaston (Class. Rev. 1892, 3) αὐτῇ, Ellis αὐτῇ 1. e.
αὕτως, Hicks (Class. Rev. 1891, 354) αὐτή, Richards αὕτη, λέγω σοι.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 16:02:49 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r3/0031.html