- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Tredie bind /
24

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

24 J. E. Hylén: In Herondæ mimiambum IV. vocatur. Neque desunt exempla huic similia. Nam posteriore tempore ante aliorum animos eadem versata sunt. Semonides Amorg. (fr. 7. 45), ut utar exemplo, ad asellum veniens hæc verba facit: ἐκ (σποδείης) καὶ παλιντριβέος ὄνου quæ sqq. Prorsus similem sententiam agnosco apud Aristotelem Eth. 3. 8, ubi hoc modo scribit: (οἱ ὄνοι) τυπτόμενοι οὖκ ἀφίστανται τῆς νομῆς. In eadem sententia est locus Vergilii, Georg. I, 273, ubi «asellus tardus» nominatur. Atque eandem verbi aselli vim invenimus apud Ovidium, Amor. II, 7, 15, hæc verba fingentem: Adspice, ut auritus miserandæ sortis asellus, Adsiduo domitus verbere lentus eas. Jam vero apud Suidam hoc compertum habemus. Ille enim hæc scribit: ὄνος" τό τε γὰρ ζῷόν ἔστι νωχελές. PFisdem fere verbis Zenobius (5. 42) usus est, ita scribens: τό τε γὰρ ζῶον νωχελὲς ἐπὶ τὰ ἔργα. Quin etiam ii fuerunt, qui verbum ὄνος de νωϑρός derivarent. Cfr. Et. Gud. 430, 31. Præterea a Suida et a scholiasta quodam Aristophanis ad v. 721 fabulæ, quæ ὌὍονιϑες inscribitur, narratiuncula reddita est, cujus nonnulla verba ad hanc significationem corroborandam multum valent. Quæ sunt hæc: εἶδεν ὄνον ἔκ πτώματος ἀναστάντα, ἀκήκοε δὲ ἕτέρον λέγοντος" πῶς ὄνος ὧν ἀγνέστη;. Jam homines nominibus belluarum contumeliose appellari inter omnes constat. In carminibus enim homericis. quæ vocantur, Minerva (11. 8. 423), Diana (Il. 21. 481), Helena (Il. 6. 344, 356), Melantho (Od. 18. 338, 19. 91), Hector (Il. 8. 299, 11. 362, 20. 449, 22. 345), Eumæus (0d. 17. 248) κύων, apud alios poetas Ulixes (Soph. Aj. 103), Strepsiades (Aristoph. Nub. 448), Pithetærus (Ar. Av. 430) κίναδος, Cligenes (Ar. Ran. 707), Panætius (Ar. Av. 440), Demetrius quidam (Hor. Sat. I, 10, 18) πίϑηκος i. 6. simius* compellantur. Neque deesse locos, quibus vis maledicendi verßo ὄνος vindicari possit, lexica docent”. Unum addam exemplum 1 Peppmüller (Phil. 1892, 174) hæc verba ita interpretatur: aus der grauen, trägen Eselin. ? Locus Phrynichi 19: μεγάλους πιϑήκους οἶδ᾽ ἑτέρους τινάς, Avzéav, Τελέαν, 1Π]είσανδρον ad hanc rem illustrandam optime mihi quadrare videtur. . Cfr. etiam Hor. Sat. 1,110, 78; II, 2, 56; Epod. 6, 1. ? “Ovos apud comicos Philonides et pater ejus nominati (Plato, Laius, fr. 2 Mein., Theopomp., Aphrod., fr. 1 Mein.) inveniuntur. Cfr. Catull. 83, 8.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 16:02:49 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r3/0034.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free