- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Tredie bind /
48

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

48 V. Knös: Anm. af haud scio an potius finalem vim inesse putemus. Ceterum non possum mihi persuadere eos infinitivos, qui sunt post δεῖ (p. 18), ἔοικε (p. 18 54.), x0 (p. 48), consecutivam vim habere: ὃ. 507 infinitivi appositionis nomine cum eo quod est βουλὴ coniungendi sunt. Ad exempla, in quibus constructio personalis quæ dicitur inest, falso allatum est (p. 60) ἃ 156 χαλεπὸν δὲ τάδε ζώουσιν δρᾶσϑαι, ubi non χαλεπὰ traditum est vel legi potest. Infinitivus (οὔτ᾽ αὐτὸς νέος ἐσσί, γέρων ...) ἀμύνασϑαι 42 369 subtilius et speciosius quam pro simplicitate dictionis homericæ explicatur ῳ. 61); cf!" μὴ αἱ “νῆες ὀλίγαι ἀμύνειν ὦσι Thuc. I ὅ0. n dicto ἔστε μὲν εὕδειν o 392 et sim. haud scio an infinitivus pro subiecto melius accipiatur. — Tum uberius de infinitivo limitationis (Der Infinitiv der Beziehung) dicit (p. 653 8344... Minus recte hoc infinitivi genus partem facit infinitivi consecutivi. Dicitur enim non solum ce/er sequi sed etiam celer irasci, quod non significat: celer ita ut irascatur; indocilis pauperiem pati non idem est atque ‘indocilis ita ut pauperiem patiatur’. Difficilis est quæstio, quam, quod viderim, hic vir doctus ne verbo quidem attigit, dico quæstionem de infinitivis, qui sequuntur demonstrativa τοῖος τοιοῦτος τοσόσδε τηλίκος Vel interrog. ποῖος. β 60 ἡμεῖς δ᾽ οὔ νύ τι τοῖοι ἀμυνέμεν vulgo ita explicatur, τί putent τοῖοι idem esse atque atticum οἷοί τε, οἵ. Krüger II 55, 3, 6, Kühner” II p. 580, Ameis-Hentze et Faesi-ĦHinrichs ad h. 1., Goodwin Syntax 760, Stier ad Z 463, Leaf ad Z 463 et 7 140. Dubitat Monro Hom? Gr.? 232. Ac sane dubitandum est, num fieri possit, ut in græca lingua pronomen relativum omittatur. Contrariam rem docent illud οἵα ἄρδειν quæque sunt similia, ubi demonstr. pronomen omissum est, relativum autem servatur. Atque aliam interpretandi viam neque eam subtiliorem ingressi sunt Merry et Riddell (1876) ad h. 1l.: ἡμεῖς δ᾽ οὔ νύ τι τοῖοι (ἐσμὲν οἷοι ᾽Οδυσσεὺς ἔσκεν V. 59) ἀμυνέμεν, nos non tales sumus (qualis Ulixes erat) ad defendendum vel si rationem habemus defendendi, i. e. ut defendere possimus. Infinitivus igitur ad totam sententiam pertinet. Eodem modo alii quoque loci haud dubie interpretandi sunt: ἡ 309 οὔ μοι τοιοῦτον κῆρ μ. κεχολῶoa in me non est tale cor, quale tu putas me habere, ita ut sine causa irascar; Z 463 χήτει τοιοῦδ᾽ ἀνδρός, ἀμύνειν" δούλιον ἥμαρ desiderio talis viri, qualis ego eram, ad servitutem depellendam; ὦ 254 τοιούτῳ δὲ omas... εὑδέμεναι μαλακῶς tali viro similis es, qualis est rex (v. 253), ad molliter (in molli strato) dormiendum; y 205 sq. aï γὰρ ἐμοὶ τοσσήνδε ϑεοὶ δύναμιν περι-Velev | τίσασϑαι utinam mihi tantas vires di dent, quantas Oresti dederunt, ad procos ulciscendos, ut procos ulcisci possim; singularis est locus o 20, quum infinitivus præcedat, οὐ γὰρ ἐπὶ otadμοῖσι μένειν ἔτι τηλίκος εἶμί nam (quod attinet ad manendum vel) si putas me debere ad stabula manere, non iam eius sum ætatis, cuius is esse debet, quem illud (ad stabula manere) decet, ea con-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 16:02:49 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r3/0058.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free