- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Tredie bind /
59

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Caesar, rec. Kübler. 59 saeculo neminem fallant, alia vero inter verba Caesaris ita latent, ut difficilius deprehendantur. Capitis sexti ejusdem libri paragraphi sexta et septima in editione Kübleriana sic eduntur: «In reliquas provincias praetores mittuntur. Neque expectant, quod superioribus annis acciderat, ut de eorum imperio ad populum feratur, paludatique votis nuncupatis exeunt. Consules, quod ante id tempus accidit numquam, Ὁ ex urbe proficiscuntur lictoresque habent in urbe et Capitolio privati contra omnia vetustatis exempla.» — In annotatione critica Kübler haec adscribit: «Locum miserabilem in modum corruptum sanare non ausus sum. Mommsenus, qui quid de hac paragrapho sentiret, per litteras mecum benigne communicavit, Caesarem ita fere scripsisse suspicatus est: consules, quod .... numquam (antequam) ex urbe proficiscuntur, lictores habent in urbe et Capitolio paludatos contra omnia vetustatis exempla.» — Equidem puto in margine ascripta fuisse verba: «AÆxeunt consules ex urbe.» Duobus primis verbis ejectis ita restituitur sententiarum connexus. «In reliquas provincias praetores mittuntur. Neque expectant —, ut de eorum imperio ad populum feratur paludatique votis nuncupatis — ex urbe proficiscuntur lictoresque habent in urbe et Capitolio privati contra omnia vetustatis exempla.» (Proprætores et proconsules sunt privati, donec lege curiata imperium iis traditum est.) Sed etiam verba «ex urbe» in margine ascripta fuisse suspicor. In codicibus non est: <«lictoresque habent in urbe ef Capitolio» sed «in urbe ex Capitolio»; correxit P. Manutius, ceterique editores eum secuti sunt, parum recte, ut opinor. Quid si Caesar scripsit: «paludatique votis nuncupatis ex Capitolio proficiscuntur lictoresque habent in urbe privati»? Ut Livius (XXI 63. 9) consulem in Capitolium ad vota nuncupanda proficisci dicit, ita Caesar praetores votis nuncupatis ex Capitolio profectos esse dicere potuit. Videntur verba «ex urbe» in textum Caesaris recepta verba «ex Capitolio» de suo loco in alienum detrusisse. Quod si cui haec argumentatio nimis subtilis esse videtur, primum rogo, ut turbas codicum in commentario quarto de bello . Gallico cap. 10. 2 — quem locum Aldus satis audacter correxit — consideret; deinde velim locum, qui est de b. civ. III 101. 1, mecum inspiciat: «Quum esset Caesaris classis divisa in duas partes, dimidiae parti praeesset. P. Sulpicius praetor Vibone ad fretum, dimidiae M. Pomponius ad Messanam, prius Cassius ad Messanam navibus advolavit.» Sed urbs Vibo non est sita ad fretum. Nonne Caesar scripsit: quum — dimidiae parti praeesset P. Sulpicius praetor ad Vibonem (in codd. est praetor Vibonem), dimidiae M. Pomponius ad- Messanam, prius Cassius ad fretum navibus advolavit —-? Quum explicandi causa in margine adscrip-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 16:02:49 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r3/0069.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free