- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Fjerde bind /
62

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Anmeldelser. Carminum Saliarium reliquiae, ed. B. Maurenbrecher. Lipsiae 1894, Teubner. Pp. 313—352 suppl. XXI. annal. philol. Hoc libro primum disputatur de Saliaribus sacerdotibus — tab. Ig. VI a 14 fettome Salier falso ita interpretatur Maurenbreċher quasi eo loco mentio fiat Salii sacerdotis ac non dei — tum afferuntur reliquiae carminis vel carminum, utrumque enim dicebatur, cum adnotatione atque enarratione. In priore illa parte nihil fere novi est praeter coniecturas incertas. In edendis autem carminum reliquiis Maurenbrecher, si credimus ipsi suas praedicanti laudes, unus editorum se gessit caute ac modeste, cetera turba et quidem maxime ego in summam libidinem mutandi delapsi esse dicimur. Quod quo magis appareat vere, necne, dixerit, maximum illud fragmentum apud Varron. 1. 1. VII 26 exscribam verbis codicis Æ(lorentini) adiciamque recensiones meam et Maurenbrecheri : Cozeulodori esc omnia vero adpatula coemisse F: O Zaul adoriese omnia; vero ad patula. coemis es Zander: O Zol adoriso omnia, verod Patulci cosmis! Es Maurenbr.; lancusianes duonus ceruses, dunus lanus F: ianeus, Ianes. duonus cerus es, duonus ianus Zand.: Sancus, Ianis duonus, Cerus es, duonus Ianus Maur.; ve vei pom melios eum recum ...F veveis promerios . .. enum recumde Zand.: [ve vel] potissimum meliorum recum Maurenbr. Ergo falso dicit Maurenbrecher se magis quam me haerere in vestigiis codicis. “ Et me quam in multis secutus sit apparet; quod scripsit Patulei, Baehrensium. Quae autem ipse attulit de suo, ea vix cuiquam probabit. Nam quod legit: verod Patulci cosmis et interpretatur sic: «revera comis Patulci», id latiñe ita non dicitur; neque enim particula. vero in tali sententiae loco poni 1 Sententiam sic explere temptavi incerta coniectura: «Vivis promerius (Fest. 205 = optime meritus) prome dius (= dies) enum (Ξ et) reconde». — Primum illud O Zaul minus mihi iam placet; fortasse pro Cozeul legendum Cozevi (= Consivi, cf. Augustini C. D. VII. 2). Tum erit sententia fere haec: «Iane Consivi intra (adorire i. e. invade) tuo numine omnia. Portarum (vero™ gen. plur., cf. Umbr. verer, Osc. veru) ad patulos aditus comis es ianitor (ianeus, cf. Festus p. 103), Iane».

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 16:58:21 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r4/0072.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free