- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Fjerde bind /
63

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

a a C. M. Zander: Anm. af Carm. Sal. rel., ed. Maurenbrecher. 63 nec tali significatione esse solet. Ac ne ilud quidem melius est quod scribit: «Æs Sancus, lanis» = «Es Sancus, Iane». Mitto formam invocationis ineptam et inusitatam. Sed novae auctor exstitit opinionis, lanum esse Sancum, cui opinioni cum repugnent et testimonia antiquorum et ea quae de dis illis, Iano et Sanco vel Dio Fidio, cognita habemus, iure mireris quod Maurenbrecher illud tamquam indubitatum sic nulla subiecta ratione proposuit. Nisi forte sibi videtur sententiam suam comprobasse eo quod dixit p. 333 «cognomen Sanci Iano ut deo Romanorum summo melius convenire quam ianeum ianitoremve». Quid igitur? hoc ipsum Maurenbrechero sic temere credamus Ianum et non Iovem fuisse summum deum Romanorum aut populum Quirini numen Iani pluris fecisse quam Martis? — Postrema illa «potissimum» (scil. regem lanum) «meliorum recum» (— regum) sane ineptam comparationem habent et sententiam insulsam. Quid? Romani etiamsi inferiores fuerint Graecis arte carmina pangendi, nonne tamen indigni sunt qui existimentur precationibus publicis et solemnibus tales nugas effutisse? Illu vero vitio disputatio Maurenbrecheri maxime laborat quod ad opus huius generis accessit non satis a scientia sermonis instructus. Qui neque eam quam par fuit cognitionem attulit linguae latinae antiquissimae neque grammaticae comparativae, qua opus est in tanta verborum antiquitate atque obscuritate. Velut lanes temere mutavit in Ianis, quod ignorabat antiquissimos -ës pro -is nonnumquam posuisse, ut C.I.L. I 31.== VI 1286 aidiles nom. sing. — Apud Varronem |1. 1. VI 49 est țmemurii, quod Mamurie ego, Mamuri Maurenbrecher scripsit; idque fortasse iure suo, quamquam Mamurie non longius abest ab litteris codicis. Sed miror illum p. 340 dicere Mamurie esse contra usum sermonis antiquissimi. Quasi vero non constet antiquissimos in hoc genere usos esse utraque terminatione -i et -ie, ut filie Andronicus. ap. Prise: 1 305; cf Prise. 1.231.. 29. — Cöëmis illud ap. Varr. 1. 1. VIL 26 (falso Maur. p. 3321 «VIII 27») esse id adiectivum quod post per contractionem pronuntiatum est comis, ego in carm. Sal. ed. dixeram (falso mireque Maur. p. 333 dicit me id «pro comite habuisse»). Vocem mutatam esse per hos gradus: co(g)vemis > cöěmis > comis. Quam sententiam impugnans Maurenbrecher negat -gu- litteras, si umquam fuissent in illa voce, tolli potuisse. Quod quam leviter insciteque negarit ex notissimis libris grammaticorum, velut Brugmanni et Stolzii discere poterit. Praeterea cf. *nógvidus > nūdus, *ugvidus >™> ūdus, cogventio > cōntio (ex radice gvem, quod imperite negat Maurenbrecher 1. q. d.), novenus > nõōnus. Solmsen in stud. ad hist. vocum lat. pertin. (Argentor. 1894) hos facit gradus cogventio > coontio > cōntio. Sed nusquam exstat tale quidquam quale *cööntio, deponi autem v inter vocales potuit: Němbres C.I.L. 1 831 aliisque locis, clovaca > cloaca aliaque.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 16:58:21 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r4/0073.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free