Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
4 Johannes Paulson:
coniungit, ut Polynicem inducat dicentem, quia defensio apud
focos altarium prope sit, gladium in obscuram uaginam
demittere licere’.
Haec ut bene excogitata esse confiteor, ita dubius usque
haereo, sitne locus, emendatione Weckleiniana probata, in
originariam formam restitutus. non enim credo editores et
qui textum Euripideum commentariis explanarunt uerbum
quod est ἀλκὴ recte interpretatos esse, statuentes Polynicem
tutelam apud deos ab ipso laesos petiturum esse. apud quos
ad summum in breue tempus defensionem nancisci potuit.
nihil enim impediuit, quominus inedia, si nullo alio modo,
eum necarent hostes. mihi quidem ἀλκή alia ui praeditum
esse uidetur.
In iis, quae praemittuntur, Polynices dicit se metu quidem
urbem intrasse, at ense, quo armata esset manus, fiduciam
confidentem sibi parare:
u. 267. ὡπλισμένος δὲ χεῖρα τῷδε φασγάνῳ
τὰ πίστ᾽ ἐμαυτῷ τοῦ ϑράσους παρέξομαι.
hic spem salutis non in dis ponit, sed in ense. — neque
aliter, postquam cum matre congressus est, enuntiat se, cum
metueret, ne quid doli strueret frater, manu gladio armata
per urbem inisse,
u. 361. οὕτω δ᾽ ἐτάρβουν" sis φόβον T ἀφικόμην,
μή τις δόλος uE πρὸς κασιγνήτου κτάνῃ,
c 2 ἝΞ 3 39 5»
ὥστε ξιφήρη χεῖρ᾽ ἔχων δι’ ἄστεως
~ ΄ 3 3
κυκλῶν πρόσωπον ἦλϑον “.
quibus locis inspectis, dubium esse non uidetur, quin etiam
u. 274 uoce ἀλκή respiciat non altaria deorum a se laesorum
' Scholiastae si fidem habemus, περιβολὰς σκοτεινὰς etiam dictum
esse potest de uestimentis, in quibus gladium, ne eo feminas choricas
terreret neue ita absconderet, ut necessitate postulante praesto non esset,
occultaret: μεϑῶ ξίφος: εἰς τὸν κουλεόν. ἢ ὑπὸ τὴν χλαῖναν, 6 καὶ
ἄμειγον, ἵνα κεκαλυμμένον τὸ ξίφος ἔχῃ καὶ πρὸς ἄμυναν ἕτοιμον.
? Sic Wecklein. alii aliter.
? Neque uu. 594, 595, postquam Eteocľes mortem ei minatus est,
nisi ense suo confidit:
. τίς ὧδ᾽ ἄτρωτος, ὅστις εἰς ἡμᾶς ξίφος
φόνιον ἐμβαλὼν τὸν αὐτὸν οὐκ ἀποίσεται μόρον;
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0016.html