Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
6 Johannes Paulson:
Quae cum ita sint, mihi quidem uidentur u. 274
desiderari uerba, quibus non solum, ut fit, Polynices indicat se
ense suo confidere (ἀλλ᾽ ἐγγὺς ἀλκὴ), sed etiam inde fiduciam
sumere, quod oculis diligens circumspiciat. sed quibus uerbis
haec notio reddenda sit, non audeo dicere. ne tamen in
difficultatibus detegendis acquiescere uidear neque conamen
facere, ut uia ac ratione omissa suppleantur, subicio uersus
formam, qua id, quod desidero, dictum esse potest:
ἀλλ ἐγγὺς ἀλκὴ κοὺ στερήϑην ὀμμάτων
v ἔγγυς ἀλκῇ θΘησἷην ομμ -
sed difficilius est uerba originaria inuenire quam eruere, quae
flagitetur sententia. si ita, uti scripsi, quondam fuit,
explicare licet, qua uia orta sint, quae praebent libri, κοὺκ ἔρημα
δώματα. scilicet deprauationis initium ortum est e confusis
ὀμμάτων et δώματα, postquam scholiastae de deorum
altaribus uerba iam sententiam perturbarunt. probata Kochii aut
Hilbergii emendatione, corruptelae fons non ita plane
perspicitur.
Iocastae Polynicem interroganti, qua arte exercitui ad
sequendum persuaserit, respondit filius u. 427 sqg.:
δισσοῖς ᾿Αδραστος ὥμοσεν γαμιβροῖς τόδε,
- 3 Z. , μὴ, ΄ ας ἰὴ Ὁ ΟΖ
[Τυδεῖ τε κἀμοί: σύγγαμος γάρ ἐστ᾽ ἐμός]
EA , 5 , , 3 5 2
ἄμφω κατάξειν εἰς πάτραν, πρόσϑεν δ᾽ ἐμέ.
480. πολλοὶ δὲ Δαναῶν καὶ Μυκηναίων ἄκροι
πάρεισι, λυπρὰν χάριν, ἀναγκαίαν δέ, μοι
[διδόντες" ἐπὶ γὰρ τὴν ἐμὴν στρατεύομαι
, \ 9 5 » 5» € 5 ,
πόλιν. ϑεοὺς δ᾽ ἐπώμοσ᾽ ὡς ἀκουσίως
~ , c ~ 5 , »
τοῖς φιλτάτοις ἑκοῦσιν ἠράμην δόρυ.
sic Wecklein. quod u. 428 uncis inclusit, id haud dubie
iure fecit. de uu. 432—434 anceps est casus. scilicet
Wecklein suadet uerba λυπρὰν χάριν, ἀναγκαίαν δέ per appositionem
ad enuntiatum πολλοὶ πάρεισι accedere, ita ut non cum
μοί coniungenda sint, sed illud μοί ex sola uerbi forma, quae
est πάρεισι, dependeat: πάρεισί μοι, λυπρὰν χάριν, ἀναγκαίαν δέ:
multi mihi adsunt principes Danaorum et Mycenaeorum,
officium (iis) acerbum, sed necessarium‘ (Nicht aus
Zuneigung zu mir, sondern nur in Gehorsam gegen Adrastos folgen
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0018.html