Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Ad Menandrum. 55
τιμῆς ἄξιος, ὡς τοὺς ϑεοὺς πολυτιμήτους λέγομεν; quam
sententiam qui impugnarunt (velut Meinekius in Menandri et Philemonis
reliquiarum editione et Lobeckius ad Soph. Ajac. p. 242 ed.
prioris), attulerunt illi quidem locos aliquot, ubi πολυτίμητος pro
πολύτιμος vel duplici sensu (ut Arist. Acharn, 759. Lucian. Jov.
trag. c. 8) usurpatur, neque tamen πολύτιμος etiam pro
πολυτίuntos recte dici inde demonstrare potuerunt; imo vero numquam
πολύτιμοι dii vocantur, sæpe autem πολυτίμητοι, αὖ apud ipsum
Menandrum fragm. 351. 535. Recte igitur Cobetius (Nov. lect.
p. 56 sq.) Ammonium secutus in versu nostro verbum πολυτίμητοι
conservandum esse censet, ipse tamen conjecturam minime
probabilem proferens (ἀγαϑόν τί μοι | γένοιτο. — Τί δ᾽ ἔστιν; — Ὦ
πολυτίμητοι ϑεοί).
Ceterum animadvertendum est, apud Theodoretum et
Anonymum illum Crameri, qui Theodoretum exscripsit, paulo aliter atque
apud Clementem traditum esse hunc versum. Namque non solum
in codicibus plerisque (ac nescio an in omnibus) pro τί μοι ordine
inverso legitur μοί τι, sed etiam in optimo illo Theodoreti codice
Laurentiano X, 18 ab editoribus nondum adhibito a manu prima
sic scriptum inveni:
᾿4γαϑόν μοί τι γε τὸ ὦ πολυτίμητοι ϑεοί,
quam scripturam manus recentior ita correxit, ut inter ye et τὸ
litteras vor inseruerit, quo facto eadem, quæ in ceteris Theodoreti
codicibus legitur, scriptura exstitit. Atqui hujus codicis
auctoritati tanto plus tribuendum videtur, quod Bodleianus codex, cujus
maxime subsidio in Theodoreto edendo usus est Gaisfordius, quique
cum illo plerumque consentit, hoc loco lacunam præbet. Quare
ego certe non dubito, quin ex his ipsis litteris vo, ortum sit illud
μοι, quod alio apud Clementem, alio apud Theodoretum loco
positum reperimus. Quo igitur deleto versum sic restituere possumus:
᾿4γαϑόν τι γένοιτο, ὦ πολυτίμητοι ϑεοί,
ubi quum hiatus etiam in cæsura molestus occurrat, sic potius
scribendum:
᾿4γαϑόν τι γίνοιτ᾽, ὦ πολυτίμητοι ϑεοί.
In versibus insequentibus metri causa Meinekius post ἱμάντα
particulam γάρ inseruit et διέρρηξα in ἀπέρρηξ᾽ commutavit.
Melius tamen Sylburgius:
ὑποδούμενος ydo ἐμβάδος τῆς δεξιᾶς
τὸν ἱμάντα διέρρη ξ᾽,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0067.html