Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Miscellanea philologica. 57
turis sanare locum conarentur. Quas ut parum probabiles
relinquimus, ab ipsoque poeta auxilium petemus. Nam quod idem
Sophocles alio loco (Antig. vv. 1170 54.) sic loquitur: τἄλλ᾽ ἐγὼ
καπνοῦ σκιᾶς οὖκ ἂν πριαίμην, mihi quidem paene manifestum
videtur, nostro loco aliquid non dissimile dictum fuisse, et pro
λόγου quaerendum esse verbum, quod vilem significet ac nullius
pretii rem. Et exstat tale vocabulum λόγῳ simillimum, quo
recepto sic censeo restituendum: oùx ἂν πριαίμην οὐδ᾽ ἑνὸς
λοποῦ βοοτὸν' κτλ. Coniectura mea eo commendatur, quod Latini
vocabulis nauco et hilo item de rebus minimis vilissimisque utuntur.
lII.
M. Cicero quantopere ingenii sui acumini indulserit
occasionemque iocandi quam non potuerit praetermittere, nemo nescit.
Ridendi autem materiam saepe, quae est natura acuti hominis, ex
minimis rebus, velut e nominum sono formave verborum fortuita
sumpsit. Talia dicta eius non raro — vidi ego praecipue in
libris de divinatione — philologi severi et ab istis nugis remoti
parum intellexerunt. Locum hic videbimus, quo iocus, non
salsissimus ile quidem, omnes interpretes fugit. Exstat is locus in
epist. ad Att. I. 16. 13, ubi Cicero Lurconem tribunum plebis
dicit solutum esse et Aelia lege et Fufia, ut legem de ambitu
ferret, quam ille bono auspicio claudus homo promulgavit. Quo
modo igitur dici potest, bono auspicio factum esse, ut lator legis
claudus esset? Ibi.haeserunt viri docti. Nam quod nonnullis hoc
cum ironia dictum visum est, id malum est perfugium: quasi vera
sententia Ciceronis fuerit, auspicium malum esse. Sine dubio hoc
per iocum dixit Cicero, legem de ambitu a claudo homine bono
auspicio promulgari; nam qui claudicet, ei neque ire neque
ambire promptum esse.
Berigtigelse.
I IV. Bind S. 154 Lin. 21 er Il. IV, 410 med Urette anført for οὐχ
ὅμοιος = meget større. Det betyder der: ikke saa stor, se v. 405.
7 J. L. H.
1 Nisi malis λοβοῦ. eodem sensu.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0069.html