Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
98 Christianus Mikkelsen:
Versus 10 sq. paruis mendis sublatis in codicibus sic
scripti sunt:
Athénis tracto ita ut hoc est proscénium,
Tantísper dum transígimus hanc comoédiam.
Ad sententiam reficiendam critici superiores alii alia tentauerunt,
in uoce fracto tantum emendanda desudantes, ÜUssingius
intellexit, cum comparationi hic locus non esset, etiam
uocabula ía ut corrupta esse, quare edidit:
Athénis translatum húc hoc est proscénium.
Equidem puto, propius a scriptura codicum abesse:
Athénis transportátum hoc est proscénium.
Exitum prologi (u. 20 sq.) foedissime uitiatum codex B
sic exhibet neque multo aliter ceteri:
Quid múlta? Síuíc superet múliere
Hiscum anima ad eum habenti erce teritur.
Quae sententia in uocabulis corruptis lateat, indicare uidentur
uersus 17 sq. prologi Trinummi:
Sed de árgumento ne éxspectetis fábulae,
Senés, qui huc uenient, í rem uobis áperient.
Quare non male coniecit W. Wagnerus:
Quid múlta? Si quid súperest de ista múliere,
Hic, quí amat, arguméntum ad narrandum écce adest.
In priore tamen uersu magis ea de quam de ista excidisse
puto, cfr. u. 18: ea se peperisse puerum simulat militi.
Quae restant, ego uestigia librorum pressius legens sic
refinxerim :
Hic, quí eam amat, apériet, quod relinquitur.
In extremo prologo et Schoellius et Leo duas lacunas
statuerunt, alteram ante u. 18 Kiesslingio, alteram post u. 21
Wolffio auctore, utramque sine iusta causa. Nam quod
dicitur argumentum non satis esse explicatum et utique
necesse esse omnes tres Phronesii amatores in prologo
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0110.html