Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Annotationes criticae in Truculentum Plauti. 07
3, 26; conferre etiam potuit Propert. IV, 2, 27: «Arma tuli
quondam et, memini, laudabar in illis» et Ouid. Metam. V, 585:
«Lassa reuertebar, memini, Stymphalide silua». Ad uersum
supplendum eż¢iam ante fuit suppleuit; sed quid id sibi uelit,
non intellego. Fortasse memini uitiatum est ex ?nel meum,
cfr. 523, ubi mel meum in libris in me imme inmeum et
similia mutatum est.
Aliquanto post Phronesium haec Diniarcho (uu. 402 sq.):
Quid múlta uerba fáciam? Tonstricém Suram
Nouísti nostram, quem erga aedem sese habet.
Buggius quae mercede sese alit coniecit. Sed uix opus est
a scriptura tradita tantum discedere, neque enim dubito,
quin dici potuerit quae mercedem a sese habet, id est,
quae mercedem sua opera accipit.
Phronesium his uerbis Diniarchum certiorem facit, se
sollemne puerperarum sacrum facere uelle (uu. 420 sq.):
Quin his hódie sacruficáre pro pueró uolo,
Quintó die quod fíeri oportet.
Sine dubio Spengelius recte suspicatus est, uocabulum Quin
ex initio proximi uersus praeceptum esse. Sed quod pro
his coniecturam editionis principis dis recepit, non assentior,
quoniam non omnibus dis, sed Lucinae soli sacrificare uelle
Phronesium ex u. 471 apparet: Date mihi huc stactam atque
ignem in aram ut uenerem Lucinam meam. Scriptum
fuisse uidetur Πές, id est in ara, quae ante aedes est, insp.
u. 471 supra laudatus et cfr. Ussing. ad Aulul. 598.
Stratophanes miles adueniens haec loquitur (uu. 479 sqq.):
Scío ego multos mémorauisse mílites mendácium:
Et Homeronida ét posí illam illi memorarí potis,
Qui ét conuicti et cóndemnati fálsis de pugnís sient.
Saracenus postilla emendauit; Camerarius mille coniecit,
Spengelius multi, quod equidem praefero coll. Asin. 553:
memorari mulia possunt.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0119.html