Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
108 Christianus Mikkelsen:
Paulo infra Phronesium et Astaphium ita inter se
colloquuntur (uu. 494 sq.):
Phronesium.
Vide, quis loquitur tám propinque.
Astaphium.
Míles, mea Phronésium,
Tíbi adest Stratophanés. Nunc tibi opust, aégram ut te
adsimulés.
Phronesium.
Tace.
Sequitur uersus sic in B neque multo aliter in C et D scriptus:
Cui adhuc ego tu mala meam emonet ruria me mal ficio
uincer est.
Spengelius coniecit:
Θοίο ego hoc. Tu malum mé monitura’s, mé maleficio uínceres?
Sed uinceres, quod etiam Leo probauit, Latinum non est; in
talibus exclamationibus praesens coniunctiuus necessarius est.
Schoellius edidit:
Stratophanes.
Quíd hoc negotist?
Phronesium.
Málam monerulam égo malficio uíncerem?
Intellexit, prima uerba militis esse, Phronesium cubantem
intuentis, atque ea optime emendauit; sed uincerem, ut alia
taceam, non magis quam uiznceres placet. Ussingius edidit:
Símulo; ne me móne; te rerin mé maleficio uincere?
quo exitus uersus inde a rerin ualde probabiliter refictus
est. Nisi fallor, scripsit Plautus:
Málam mones. Rerin mé maleficio uíncere?
Subiectum infinitiui omissum est, ut apud Plautum saepe fit,
et duo uocabula iambica Malam mones proceleusmaticum
faciunt.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0120.html