Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
110 Christianus Mikkelsen:
Sequuntur hi uersus (530 sqq.):
Stratophanes.
Hóc quidem hercle ingrátumst donum. Cédo tu mi istam
[puere] pérulam.
Méa uoluptas, ádtuli eccam pállulam ex Phrygiá tibi;
Téne tibi. :
Phronesium.
Hocine mi ób labores tántos tantillúm dari.
Stratophanes.
Périi hercle ego misér: iam mi auro cóntra constat fílius.
Etiamnum mali pendit, addit purpuram exarati tibi
Attuli tua sponte amoenas; téne tibi, uoluptás mea.
Uersus 534 sq. miserrime corruptos ut emendarent, uiri docti
studio non pepercerunt; sed conatus eorum commemorare ideo
omitto, quod meo iudicio omnes a uero longe aberrarunt.
In editione principe mali iam recte in ziii mutatum est.
Initium uersus prioris hoce igitur fuit: Ætiamnum nihili pendit.
Addit purpuram. Haec autem ut Stratophanes dicat, fieri
non potest, sed duo additamenta esse apparet. Prioris ad
u. 532 adscripti sententia haec est: Etiam nunc Phronesium
dona militis nihili pendit; posterioris haec: Miles purpuram
addit. Hine sequitur, ut Stratophanes Phronesio non modo
pallam, sed etiam purpuram det (cfr. u. 936: Aft ego pallam
et purpuram), atque ut hoc donum in iis quae sequuntur
commemoratum fuerit. Haec, emendatione egregia Scaligeri
ex Sarra recepta, 516 scripta fuisse censeo:
Éx Sarra tibi áttuli amoena; téne tibi, uoluptás mea.
Uocabula tua sponte (B) uel tuas ponto (C et D) Plauti non
sunt; fortasse ad posterius additamentum pertinent, ita ut
initio scriptum fuerit: Addi purpuram sua sponte.
Cuamus seruus Diniarchi cum aliis seruis, ea quae
Diniarchus Phronesio dono mittit portantibus, aduenit et secum
de domino bonis se euertente haec loquitur (uu. 549 sqq):
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0122.html