Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
116 Christianus Mikkelsen:
Ad initium u. 664 supplendum ego pol post non inseruerim.
— In u. 665 Stratullacem significare se amore Astaphii uti
uelle apparet, quare probatis coniecturis Spengelii quin et
editionis principis expecto nihil mutandum esse censeo:
Quin tuam expécto — osculéntiam.
Stratullax orationem sic orditur, quasi dicturus sit: Quin tuam
eæpecto truculentiam, sed pro truculentia παρὰ προσδοκίαν
nouum uocabulum ad illius similitudinem ex osculo deriuatum
fingit. Hiatur et post tuam et ante osculentiam. — In
proximo uersu pro corrupto incipera in editione principe
impera scriptum est, quod receperunt et Spengelius et
Schoellius et Leo, ferri posse recte negauit Ussingius. Equidem
puto sic emendandum esse:
Dic ímpigre mihi, quíd tibi et quo uís modo.
Astaphium, quae cauillationem Stratullacis non satis intellegit,
sed tamen suspicatur, eum secum habere uelle, hortatur, ut
sine mora dicat, quid et quo modo uelit.
Aliquanto post Astaphium, quae intro abiit, rursus exit
et Phronesium, quae intus est, monet, ut Strabacem exinaniat
(uu. 705 544:
Ego ínterim hic restiti tricis praesidébo,
Istíc dum 516 fáciat domum ád te exagógam,
Nec quémquam interim ístoc ad uós, qui sit ódio,
Intró mittam. Tú perge, ut lúbet, ludere iístunc.
Schoellius praesírigiis, Ussingius tricis tuis coniecit, quorum
neutrum admodum placet. Scripsit sine dubio Plautus:
Ego ínterim hic rébus tuís praesidébo.
Hiatur inter interim et Aic.
Astaphium Diniarcho, molestusne sit, interroganti respondet:
Nunc, inquit, magis quam fuisti, atque sic pergit (uu. 706 sq.):
Sed óbsecro, da mi óperam, ut narrem quaé uolam.
ai
a ΠΥ ΎΨ
Δ τσ τως
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0128.html