Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Annotationes criticae in Truculentum Plauti. 117
Diniarchus.
Nám quid est? Núm mea réfert?
Astaphium.
Non musse.
Quod Spengelius probantibus Ussingio et Leone uitiatum
musset in mussito mutauit, ego non assentior. Nam Astaphium
postquam Diniarchum rogauit, ut sibi aliquid narrare gestienti
operam daret, perfrigide persequitur: Non mussito. Scriptum
fuit, nisi fallor: Non mussitas? Astaphium enim Diniarchum
uituperat, quod orationem suam interruperit, cfr. u. 716:
Eloquar, sed tu taceto. De non mussitas? eadem ui atque
mussita posito cfr. non taces? Amph. 693, Asin. 922 all.
Paulo post Astaphium de Strabace sic loquitur (uu. 717 sq.):
Sólus summam habet híc apud nos. Núnc is nobis fúndus est.
Animó bono male rém gerit.
Diniarchus.
Perii hércle ego item . ..
V.718, qui septenarius iambicus fuisse uidetur, sic suppleuerim:
Perii hércle ego item ut Stratóphanes.
Cfr. u. 722: Diniarchus Non ego nunc intro ad uos mittar?
Astaphium Quidum quam miles magis?
Diniarchus ab Astaphio certior factus, Strabacem una
cum Phronesio sua dona comedere, sic exclamat (uu. 731 sqq.):
Méane ut inimici mei
Bóna istic comedint? Mórtuom hercle mé quam ut id patiar
máuelim.
Astaphium.
Stultus quid est aperire.
Diniarchus.
Quíd iam?
Astaphium.
Quia pol máuelim
Míhi inimicos ínuidere quám me inimicís meis.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0129.html