- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Femte bind /
118

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

118 Christianus Mikkelsen: Ussingius coniecit Séultumst inuidia perire, ego malim: Stúltus es, qui id éxperiare. Diniarcho minanti, se riualem cum amica cenare prohi biturum, Astaphium dissuadet, ne id facere conetur. Post abitum Astaphii Diniarchus, quod intromissus non sit iratus, se conuicio ante aedes facto et nomine eius delato meretricem ulturum esse profitetur. Deinde sic persequitur (uu. 758'sq.): Núgae sunt: si stímulos pugnis caédis, manibus plús dolet. Dé nihilo nihil ést irasci, quaé te non floccí facit. In u. 759 de nihilo ita uulgo explicatur, ut sit idem atque nulla de causa (cfr. Cure. 477), sed non frustra Ussingius dubitat. Qui enim sensus in hoc inest: Inutile est nulla de causa ei irasci, quae te non flocci facit? Iusta, opinor, causa Diniarcho est Phronesio irascendi. Plautum scripsisse suspicor: De nihili nihil est irasci, id est, stultum est irasci de illa, quae nihili est. Nam πίη non modo pro adiectiuo substantiuis attribuitur, sed eliam sine substantiuo ponitur, αἱ Mil. 1401: nondum nihili factus, Pseud. 240: sine sim nihili, 1104: Nihili est autem, qui officium facere immemor est, nisi est admonitus; Asin. 469: Impure, nihili, non uides trasci, Cas. 221: Fhotw,) nihili, cana tulem, 227 :mUnde is, nihili?;, Asin. 850: Madidum, nihili, incontinentem, (85. 538: Nunc ego ilum nihili, decrepitum, meum uirum ueniat uelim. De praepositione de eadem fere ui atque propter posita insp. Ussing. ad Cas. 394 (addatur Cic. Cat. mai. VI, 18: Carthagini... bellum | denuntio, de qua uereri non ante desinam quam illam excisam esse cognouero). Callicles senex quaestione de duabus ancillis, sua et Phronesii, habita comperit puerum, quem filia sua ex Diniarcho pepererit, a Phronesio suppositum esse. Tum suam ancillam sic alloquitur (uu. 802 sqq.): Tú bona ei custós fuisti.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0130.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free