Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Annotationes criticae in Truculentum Plauti. t19
Ancilla.
Plús potest, qui plús ualet.
Vír erat, plus ualébat; uicit, quód petebat ábstulit.
Callicles.
Ét ‘tibi quidem hércle idem áttulit magnúm malum.
In medio postremi uersus syllaba deest. Nisi fallor, scriptum
fuit: ¿lle idem. Ille inter hercle et idem facile excidere
potuit.
Phronesium ab ancilla sua edocta, suppositionem pueri
patefactam esse, ex aedibus exit haec secum loquens (uu.
846 sq.):
Nám mihi diuidiaést, tonstricem meám sícutí multam male
Fa diæit meum Díniarchi púerum inuentum filium.
Buggius intellexit in posteriore uersu ediæe et scriptum fuisse
et obiectum uerbi edixe in priore uersu fuisse, sed quod
emendationem Camerarii sic mulcatam ueram ratus uersum
inter 846 et 847 intercidisse putauit, Ussingius iure contra
dicit. Hic quae simulabam coniecit, ad sententiam recte
opinor. Propius tamen ad uestigia librorum acceditur, si sic
emendatur:
Nám mihi diuidiaést, tonstricem meám simulationém malam
Edixe, et cett.
Simulationem in sicut multam, malam edixe et in male
ea dixit mutatum est. De uocabulo simulationem in quinque
syllabas contracto uideantur, quae ad u. 556 congessi.
Diniarchus Phronesium ex aedibus exisse conspicatus
hoc secum loquitur (u. 848):
Vbi it audiuit quamquam penes est mea ómnis res et líberi.
Gruterus Lubet adire emendauit. Pistoris guam incuria bis
scriptum esse coniecit; magis puto Plautum scripsisse :
Lúbet adire hanc, quám penes est mea ómnis res et líberi.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0131.html