- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Femte bind /
120

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

120 Christianus Mikkelsen: Phronesium haec Diniarcho (uu. 855 sqq): Scío equidem sponsám tibi esse et fílium ex sponsá tua, Ét tibi uxorém ducendam iam ésse alibi iam animúm tuom, Et quasi pro dérelicta sís habiturus; séd tamen Cógitato, mús pusillus quám sit sapiens béstia, Aétatem qui nón cubili uni úmquam committít suam, Quia, si unum ostium óbsideatur, áliud perfugiúm gert. In u. 856 prius iam delendum esse uidit Leo, et ante esse excidisse ego suspicor. In proximo uersu, recepta emendatione Lambini uí me pro eí, omnia bene se habent, modo sententia ab ut incipiens pro consecutiua atque quasi pro prope accipiatur. In u. 860 gerit ex caret vitiatum esse Buggius censet. Tamen haud scio an magis scripserit Plautus: Quía, si unum ostium óbsideatur, áliud perfugium ópus erit. Coniunctiuus obsideatur potentialis est. Paulo post Diniarchus Phronesium ualere iubet (uu. 869 sq.): Béne uale, Phronésium. Phronesium. Iam mé tuom oculum nón uocas. Diniarchus. İd quoque interim fuíatim nómen commemorábitur. Futatim nihil est; ex mussatim vitiatum esse suspicor. Astaphium eram sic alloquitur (uu. 880 sqq.): Páter adest puerí. Sino eumpse adíre huc? Phronesium. Sine, si is ést modo, Sineum ipse adire, ut coepit, ád me recta sí tenent. Né istum ecastor hódie μαϑβίέϊ5 cónfectum falláciis. In initio medii uersus Leo responsum Astaphii Jpsus est excidisse putat. Sed responso opus non est, quoniam Phronesium ipsa Stratophanem aduenientem uidet. Sic scriptum fuisse suspicor:

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0132.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free