- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Syvende bind /
44

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

44 H. Ræder: Anm. af Theophrasts Charaktere. ex uno codice e pro ea quam ceteri exhibent: ἀπώσαντι iure receperunt, coniecturæ deberi censentibus (pp. XXV et 117); immo hanc genuinam scripturam esse arbitror; contra minus recte X 20 e secuti ϑυλήματα pro ϑυηλήματα mihi recepisse videntur. Præterea quod ad codices littera C signatos attinet, si quidem uno aut altero loco hi soli veram scripturam servaverunt, non video, quo iure cum D artius copulaverint atque a Parisinis seiunxerint. Bonum est fortasse IV 10 ὑποφαίνεσϑαι pro φαίνεσϑαι, at néuzev, quod V 22 receperunt, propter collocationem valde suspectum est. In coniecturis recipiendis editores parcissimi fuerunt, ac sæpe verbis non mutatis crucem vel lacunæ signum posuerunt. Quod nemo iis vitio dabit, nisi cui recentiorum inventa ingeniosa genuina Theophrasti verba æquiperare videantur. In definitionibus vitiorum Buechelerum secuti ante vitii nomen bis (XIII 1 et XVIII 1) addiderunt articulum ý; quod si recte fecerunt, nonne etiam tribus locis (XIII 1, XXI 1, XXIII 1) pro δόξει scribendum fuit δόξειεν ἄν discrepant enim codices non solum in XIII 1 et XXI 1, sed etiam in XVI 1 et XXV.1, ubi editur δόξειεν ἄν, a quibusdam omittitur voc. ἄν. Ipsorum editorum coniecturæ inveniuntur haud ita paucæ, partim in textu, partim in apparatu, partim in commentario positæ, nulla tamen, quæ cum illa Casauboni σιτοδείᾳ pro σποδιᾷ sive σποδία (XXIII 18) comparari possit. In verbis transponendis paulo nonnumquam audaciores fuerunt, sicut in fine capitum III et IV Schneiderum secuti, atque etiam XVI 28 sqq., ubi præterea pro πορεύεσϑαι scriptum est πορευόμενος, ac plura etiam tali ratione sananda esse censet Immisch (p. XXXIX); at lubrica plerumque sunt talia. Contra I 16 vellem recepissent Casauboni emendationem σκέψεσίαι pro σκέψασϑαι (cf. Madvig: Bemerkungen über einige Puncte der griechischen Wortfügungslehre p. 29 sqq.). Miror etiam, quod XXX 5 reliquerunt διμοίρῳ, pro quo coniecerunt alii δίμοιρον sive διμοιοίαν; contorta enim est interpretatio (δίκαιον εἶναι διμοίρῳ τῷ διανέμοντι δίδοσϑαι: æquum esse ita dari distributori, ut is fiat, qui duas partes habeat), et ante τῷ διανέμοντι facile explicatur vitium. XXIII 3 non indicatur, quis sit auctor scripturæ διηγεῖσϑαι, pro qua omnes codices διηγεῖτο exhibere perhibentur; at illam in deterioribus inveniri, ait Ussingius. — Si summam rem spectes, in hac nova editione textum integriorem atque emendatiorem quam in superioribus exhiberi concedendum est; sed multa etiamnunc emendatione egent, quorum magna pars nescio an omnino emendari non possit; in prioribus quidem capitibus quindecim, ubi deest auctoritas codicis Vaticani, qui ceteris omnibus haud dubie multo integrior est, de ipsius Theophrasti verbis restituendis multis locis prorsus desperandum est. In commentariis primum, si opus est, singuli characteres stricte definiuntur atque a proximis seiunguntur, deinde scriptorum ἄπ δε ἀν À αι ῥω a y| ε Φ' A

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0056.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free