- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Syvende bind /
51

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De arte critica in Vitruvii libris adhibenda 51 appellaverit. Sed minime probandum quod p. 207, 2, ubi in edd. est: «solum rivi libramenta habeat fastigata ne minus in centenos pedes semipede», ex Plinio 31, 57 sicilico substituit. Ex notis confusis errorem ortum esse putat Rosius; sed hæ quidem notæ tam raræ sunt, ut credi non possit, librarium eorum loco plenas voces substituere ausum esse. Omnino quum numeri in cdd. tum plenis litteris tum notis scribantur, hæc ipsa varietas arguit in archetypo eodem modo variatum fuisse nec licenter librarium inde secessisse. Accedit quod Vitruvii errorem in hoc loco iam Faventinus epitomator eius animadvertit, qui quum illud falsum esse intellexisset, de suo, ut non raro alibi, aliud substituit p. 293, 10: «si longior planitia fuerit, pede semis inter centenos vel LX pedes structura submittatur», quod etiam apud Palladium IX 11 legitur; aliam rem significari. apparet. Eadem pagina v. 21 editur: «putei ita sint facti, uti inter binos sint actus»; sed cdd. duos habent. Illud rectius diceretur; sed hoc Vitruvius scripsit, ut apparet ex 209, 3: «inter actus ducentos»; inter utroque loco intervallum significat ut in Faventini loco nuper laudato et apud Scribonium Largum 159: «inter duos dies». Similiter correctus est ipsius Vitruvii error, quum 227, 2 longissimum editur, ubi in codd. est «brevissimum», et 251, 1 pedum, ubi est «passuum», utrumque negligentia. Ignorantiæ potius tribuerim, quod p. 160, 17 Antiochum Epiphanem ducentis annis post Pisistratum vixisse tradit, non «quadringentis», quod ediderunt. In nominibus propriis facile credimus librarium sæpius peccasse, nec si emendatio adest veri similis, quin in contextum recipiatur, repugnamus, sed tam longe a litteris codicum recedere, ut erroris causa nulla inveniri possit, non licet, velut quum 84, 20 pro expetidos scribitur Orseidos. Scribatur sane 63, 20 Chionis pro Chion, 132, 14 Crates pro Eucrates, et similia; sed quid assequimur, si 63, 20 Teleas pro Thellas aut 90, 22 Arcesius pro Tarchesius scribitur, quum omnia nomina aeque ignota sint? P. 63, 23 in codd. est: andramithes nitheo magnis, editur <Andron Ephesii, Theo Magnes», quorum posterius veri similitudinem aliquam habet, quanquam Quintilianus Theonem pictorem Samium dicit, prius et nimis longe a cdd. abest nec Andronem pic- 4*

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0063.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free