Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
52 J. L. Ussing:
torem Ephesium aliunde novimus. In eiusmodi locis vulnera
relinquenda sunt, nec ignota nomina in nota mutanda, quasi
huic auctori fides haberi possit. Recordemur, iam
Quintilianum (I 8, 21) de improborum hominum fingendi licentia
queri, qui «de libris totis et auctoribus, ut succurrit,
mentiantur tuto, quia inveniri qui numquam fuere non possunt.»
Consulto Vitruvii contextum librarii non interpolaverunt;
quidquid aut permutando aut omittendo aut addendo peccatum
est, incuria est peccatum, nec mala fides unquam librariis
obiici potest. Frequentissimum est vulgatum illud
depravationis genus, quo permutantur litteræ vocesque similes, ut
ab et ad, ex et et et ea et est, quae et qua et quo, eorum
et earum, intra et infra, tam et iam, prudens et trudens,
alia multa. Sæpissime in generibus, numeris, modis erratur,
nec semper unius litteræ aut vocis mutatione vitium tollitur,
sed per plura membra continuatur, ut dubitari possit utrum
librarii error an auctoris soloecismus sit; sed quoniam hoc
difficulter diiudicatur, potius in mitiorem partem peccetur et
ad grammaticæ praecepta exigatur contextus. His igitur
omissis transeamus ad alterum genus, additamentorum.
Glossemata quæ dicuntur in Vitruvio nulla inveni. Rosius
sibi repperisse videbatur 40, 7: «coniecta vel icta» (Lorentzen
«eiecta»), ubi duo verba posteriora misere abundant, sed quam
explicationem afferant, non intelligitur. Item 103, 10:
«poematorum vero carminum metra et pedes», ubi carminum
pro glossemate eiicit, quasi hoc cuiquam notius esset quam
illud. Immo ef negligentia librarii omissum est ut innumeris
aliis locis; Vitruvius in abundantia synonymorum sibi placet.
13, 18 cdd.: «aut in pulvinatis columnis et ionicis epistyliis
capitulis exprimentur triglyphi» corrupte; sensus postulat: «aut
in ionicis epistyliis exprimentur triglyphi»; unde cetera
venerint ignoro, nec cur tale quid margini adscriberetur, intelligo.
Rubricæ male in contextum illatæ unum extat exemplum
in G 169, 25, in H nullum, nec in archetypo fuisse videtur.
Putavit Rosius verba 96, 7: «quod aras omnes deorum
necesse esse videantur ad orientem spectare» talem esse
rubricam; sed in iis quæ sequuntur de hac re non agitur;
relinquatur igitur sententia non magis supervacanea quam
aliæ apud Vitruvium. — 80, 6 sqq. «Capitulis perfectis,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0064.html