Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
58 J. L. Ussing:
«mari (ex G) tempestatibus aucto in paludes redundantia
motionibus concitatur amarique mixtionibus etc.» Sed nihil
opus, nisi ut «aucto» in «auctum» mutetur: «mare
tempestatibus auctum in paludes redundantia m. concitat amarique
m. etc.» — 43, 21: «aliis locis harenosa non minus materia.»
scrib.: «harenosa nominatur materia,» ut v. 27: «trans mare
ne nominantur quidem.» — 45, 2: «gelicidiis et pruina
congesta friantur et dissolvuntur». ser. cum Detlefsen, Philol. XXXI
p. 415: «in testas friantur.» — 47, 21: «ponunt de silice seu
lapide duro ordinaria». scr. «ordinario» ut v. 12: «aut ex testa
aut ex silicibus ordinariis struat». — δά, 14: «cum ergo
inanes et tumidae temporum necessitates eorum fuerint.»
edd.: «necessitate eorum»; immo «suorum» scrib. — 67, 1:
«quae simul autem», Latine ferri non potest; scribendum aut
«simul ac» aut «simul»; voc. «autem» ex 66, 23 repetitum
esse potuit. — 68, 15: «ita efficitur, uti habeat pes sedecim
digitos et totidem asses aeracius denarius». Pro corrupto
«aeracius» sensus postulat ut cum Philandro scribatur «aereos».
— ib. 18 <suscipiamus» Ros. putat pro <«probemus» poni
posse; non credo; superiores recte «suspiciamus» scripserunt.
— 80, 21: «viribus extructa». Ros. <«effracta» vix Latine;
Lorenzen. «exuta». — 82. 22: «acumen normae»; scrib.
«cacumen», ut 92, 10. — 84, 20: «Argis vetusta civitate
Junonis templum aedificavit eius generis fortuito formae
fanum.» Ros. «templo»; sed talis ablativus ferri non potest;
ego: «fortuito formatum». — 93, 10: «Haec ratio in operibus
styliis erit constituta.» Edd. <«diastylis»; sed quomodo fieri
potest, ut pro norma sumatur diastyli ratio, non eustyli, quam
et nomen commendat et ipsius scriptoris verba 71, 21, ubi
eam «maxime probabilem» dixit? Immo necessario euséylis
scribendum. Cur illud prætulerint edd., causa esse videtur,
quod 91, 17 ediderant XXVII et XXXXII; sed in cdd. est
XXVIII et XXXII. Si numeri emendandi sunt, id quod apud
Vitruvium ingens opus est, secundum eustyli rationem
scribendum est XXIII et XXXVI. — ib. 13: «ex his una pars
erit modulus, ad quem uti supra scriptum est dividantur.»
Subiectum desideratur; Iocundus «opera» addidit; Rosius
«ea», quod non intelligo; mihi satis factum erit, si
<«dividatur» scribetur. — 102, 18 sqq. «Arae spectent ad orientem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0070.html