Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De arte critica in Vitruvii libris adhibenda. 59
et semper inferiores sint conlocatae quam simulacra quae
fuerint in aede, uti suspicientes divinitatem qui supplicant
et sacrificant disparibus altitudinibus ad sui cuiusque dei
decorem componantur». Quid hoc est? num homines «ad
decorem dei componi» possunt? Immo verbi «componantur»
subiectum est arae in principio sententiæ positum. Aut
«Suspiciant» scribendum, aut excidit verbum quale «venerentur»;
post «sacrificant» autem maior interpunctio ponenda est. —
160, 8: «Fuficius enim mirum de his rebus inprimus
instituit edere volumen.» Ros. olim: «F. nimirum d. h. r.
primus»; in editione: «F, enim mirum d. h. r, ni primus»;
cui illud procul dubio præferendum est. — 178, 15 pro
«tectis» Iocundus recte «tectoriis» scripsit; frustra obloquitur
Schneid. — 182, 19: <«tectores cum volunt sil Atticum imi-
tari.» Immo «pictores» ut est in Epitoma 308, 21. --- 194, 15:
«aquae species est, quae cum habeat non satis perlucidas,
ex ipsa uti flos natat in summo.» Scrib. <«perluciditatis»,
cf. 49, 19. — 211, 6: <«sepiaturas structura nec obturentur
uenas», ubi ne et venae ab omnibus receptum est. In
principio Ros. «sepiatur os structura»; verum invenisse videtur
Detlefs. Philol. XXXI, 402: «8558] structura», i. e. siccis
lapidibus. — 215, 19 et 216, 19 pro «reprehendere» requiritur
«deprehendere». — 216, 24: «cum in ceteris inventionibus
fuerint grati, in eius rei cogitationibus maxime sunt suspecti.»
Pro «in eius» scribendum «unius». — 264, 4: «quantum
diuturni itineris miliariorum numero cum raedae possit exire.»
Edd. «diurni» et <«exiri», recte, sed præterea «cum reda».
Verius Praun |. 1. p. 102: «cursu redae». — 275, 15: «<de
marinis machinationibus quae per navium aditus habere posse
scripsit etc.» Rosius «haberi» scripsit ceteris relictis, quod
non intelligo; Schneid. Iocundum secutus: «quas per navim»,
probabiliter; nam Athenæus, quem Vitr. vertit, habet: ὑπὲρ τῶν
κατὰ ϑάλασσαν δὲ αὐτῷ προσαγομένων, ubi pro corruptis δὲ
αὐτῷ scribendum διὰ νεῶν.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0071.html