Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De locis nonnullis Ranarum fabulae
Aristophanis adnotatiunculae.
Scripsit J. L. Heiberg.
Interpolationes in Ranis aliquanto frequentiores esse quam
in ceteris fabulis Aristophanis, omnes consentiunt; quae quot
et quales sint, paucis disputare non inutile erit; nam et
obsecurum, unde ortae sint, quoniam in comoedia antiqua Attica
nec Athenis saepius nec alibi omnino docta ad histriones
istos fabularum corruptores confugi nequit, et periculum est,
ne suspicio etiam in uersus innoxios impetum faciat, ut sunt
homines ad damnandum procliues, quod displicet aut quod
non intellegunt.
ab interpolatione certissima incipiamus. uersus igitur
1437—41 iam ab Aristarcho iure damnatos esse, quis non
uidet? uerum rursus ab interpolatore eos fictos esse, nemo
est qui credat. quis enim posterioris temporis interpolator
Cleocritum irridere uoluisse aut omnino nouisse putari potest,
quis de Cinesia tam apta et ridicula commentus esse, quae
nisi in homines uiuos omnibusque notos dicantur, nullam
omnino habeant rationem? relinquitur igitur, ut uersus illi e
comoedia aliqua sumpti sint et similitudinis causa in margine
adscripti, unde iam Alexandrinorum aetate inter uerba poetae
recepti sint. de Demis BEupolidis, cuius fabulae etiam infra
uestigium deprehendemus, cogitauit J. van Leeuwen satis
probabiliter. potuerunt in illa comoedia consilia ridicula de
re publica belloque ab aliquo «iuuene probroso» dari, quae
ipsa similitudo lectorem aliquem Aristophanis ad uersus hos
adscribendos permouit; nec obstat Dionysi nomen post
interpolationem pro sola paragrapho additum. uerbis αἴροιεν αὖραι
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0072.html