- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Syvende bind /
62

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

62 J. L. Heiberg: mutilato ortum est. migrationem glossematum nostris oculis uidemus u. 437, ubi plerique codices meliores ὦ παῖ τὰ στρώματα habent, V autem ὦ παῖ cum scholio τὰ στρώματα δηλονότι, et u. 1423, ubi in V aliisque post ἑκάτερος additum est εἴς satov e u. 1426 petitum, quod recte omisit R. restat luculentissimum huius generis exemplum u. 1431, ubi codd. plerique hos duo uersus habent oÙ χρὴ λέοντος σκύμνον ἕν πόλει τρέφειν μάλιστα μὲν λέοντα μὴ ᾽ν πόλει τρέφειν, quorum alterutrum interpolatum esse constat. nec dubito, quin Wilamowitzius (Aristoteles und Athen I p. 180) e Valerio Maximo (VII 2 ext. 7) recte effecerit, in Demis Eupolidis Periclem eodem modo de Alcibiade iudicasse. sed mihi quidem certum uidetur, non alterum, ut uulgo putant, sed priorem uersum apud Aristophanem cum Dindorfio delendum. nam quod alter in V A deest, aut coniecturae aut, quod potius crediderim, mero errori propter ὁμοιοτέλευτον debetur; lemma scholii in V est μάλλιστα μὲν λέοντα, et Plutarchus (Alcib. 16) alterum cum sequenti citat. nec Eupolis inimicissimus Alcibiadi poeta tam clementer de eo loqui poterat aut omnino ad μάλιστα μέν aptam sententiam adiungere, et λέοντος σκύμvov de Alcibiade iuuene ab Eupolide apte dicitur, ab Aristophane a. 405 non item. credo igitur, priorem uersum in Demis a Pericle dictum esse et hic a scholiasta in margine adscriptum, quam sententiam sine dubio notissimam ab Aristophane sano iudicio mutatam condicionibusque sui temporis adaptatam esse. rursus interpolatoris manus praeclaro exemplo u. 1132— 35 arguitur. nam de his uersibus non transponendis, sed delendis prorsus mihi persuasit Wilamowitzius (Choeph. p. 148 sqq.). hic quoque interpolator defectum explere sibi uisus est. habuit enim sine dubio u. 1136 eodem modo distributum’, quo scholiasta: ὁρᾷς ὅτι ληρεῖς 6 Αἰσχύλος φησὶ ' Nocuit irrisio sui, quae uerbis Euripidis ἀλλ᾽ ὀλίγον γέ μοι μέλει inest, de qua cf. u. 941 sqq. eam Euripidi tribuere noluerunt; quare coacti sunt aut haec uerba Dionyso, priorem partem uersus Aeschylo aut huic totum uersum dare; nam hoc quoque tentatum esse, ex alio scholio colligi potest: οὐ φροντίζω, φησί, κἂν λέγῃς, ὅτι ἥμαρτον (ita scribendum pro ἥμαρτεν].

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0074.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free