- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Syvende bind /
63

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De locis nonnullis Ranarum fabulae Aristoph. adnotatiunculae. 65 ποὸς τὸν “ιόνυσον ὡς ἀπατώμενον ὑπ᾽ Εὐριπίδου" διὸ ἐπιφέρει “ιόνυσος ἀλλ᾽ ὀλίγον γέ μοι μέλει. quare suo iure desiderauit uerba nonnulla Dionysi in Aeschylum dicta; interpolauit igitur u. 1132—33, et, ut nexus orationis interruptus (ἁμαρτίας u. 1131 — ἁμαρτεῖν 1137) restitueretur, deinde u. 1135 (ἡμάοxev) addidit uersuque 1134 ad similitudinem u. 1227 facto adglutinauit. eidem interpolatori tribuo u. 1324, qui quod in V omittitur, casu factum esse potest. sed seruari eum non posse, recte statuit Bergkius. τοῦτον ad dactylos duos u. 1323 referunt; sed hic Aeschyli uersus est, non Euripidis, et, etiamsi concedi potest, Aeschylum ad metra Euripidis irridenda monstrum uersus, quale est 1323, proferre potuisse, hoc tamen nimium est, Euripidem ob hunc ipsum uersum uituperari. interpolator nouum exemplum licentiae metricae addidit; τοῦτον enim ad hanc formam basis ”” refertur (τί δέ recte R pro τί δαί). denique dubito, an ab eodem profectus sit u. 180, quem intellegi posse nego. nam siue totus a Dionyso Xanthiaue dicitur — prorsus enim ridicule quidam scholiasta ad u. 184 praeeunte ad hominem mortuum u. 177 confugiunt, quasi is cum gerulis comitibusque recta ad inferos feratur et non ad sepulcrum —, offendit uox παραβαλοῦ, quia ad u. 182 demum nauigium conspiciunt, siue Charontis est ὦ ön παραβαλοῦ, id quod uult scholiasta, quemnam alloquitur? nam solus remigat (197). nec cum Ritschelio, qui u. 151 post 153 recte transposuit, noster uersus post u. 182 collocatus seruari potest, quia u. 182 et 183 dirimi nequeunt (κἄστι γε). credo, interpolatorem τουτί u. 181, quod de orchestra dicitur, non intellexisse et ex u. 269 Auiumque u. 1395 aliquid conflasse, ad quod τουτί referri posset, quo uocabulo clamorem illum Charontis ὦ ὃπ παραβαλοῦ significari uoluerit. ceteras hominum doctorum atheteses singulas perlustrare longum est. est, ubi uersus prorsus necessarios deleuerint, uelut 790 et 1122; ne uersus 1460-—66 quidem abesse possunt, quamquam ii certe nonnihil offensionis habent. est etiam, ubi lepor intellectus non sit, uelut in u. 978—79, qui aliter ab Euripide dicuntur, aliter accipiuntur a Dionyso. Euripides enim hoc sentit: identidem quaerere, quae sit rei

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0075.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free