Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
64 J. L. Heiberg:
ratio, quo in genere hoc ponendum sit (cf. Plat. Euthyd.
279 b τὴν δὲ σοφίαν ποῦ χοροῦ τάξομεν; ἔν τοῖς ἀγαϑοῖς ἢ πῶς
λέγεις;), quis illud adfirmauerit (Plat. lon. 532 e, Epinom.
983 a); quae omnia Dionysus Euripidem interrumpens — hoc
enim significat tribrachys ἔλαβε in clausula insolenter positus
— suo more ad res tritas uulgaresque ridicule detorquet.
incredibile uero est, uersum lepidissimum 1478 multis
displicuisse, qui uel propter μέν u. 1477 nullo modo abesse potest;
ridicule enim Aristophanes pro Euripideo illo τὸ κατϑανεῖν δὲ
ζῆν alia substituit eiusdem peruersitatis a uocabulis sono
saltem similibus ad ea progredientis, quae et re et uerbis
dissimilia sint. sed plerosque uersus deleuerunt superfluos
et qui abesse possint, uelut 26—29, 263, 1086, 1367, 1424,
1449—51, hic illie satis frigidos, quis neget? sed rursus quis
negare audebit, etiam frigida interdum ab Aristophane scribi
potuisse? nec interpolatorem hucusque talem cognouimus, ut
sine ulla ratione adderet, quicquid ei in mentem uenisset.
dubitare possis in u. 935 et in u. 1257—60; apte enim u.
1261 (μέλη ϑαυμαστά) uersui 1255—56 (κάλλιστα μέλη
ποιήgavr) statim subnecteretur; sed neque intellego, quo consilio
interpolati esse existimentur, neque ita peccare mihi uidentur,
ut ferri non possint.
Iam uero de locis quibusdam dubiis aut aperte corruptis
uideamus.
primum miror, neminem in uersu 40 offendisse; nam
quaestioni uehementi Herculis εἶπέ uor τουτὶ τί ἣν; aliquid
tamen respondendum fuit. quod in scena agitur, ita opinor
recte nobis repraesentamus: Herculem furiose prosilientem
ueritus Dionysus, ut est natura ignauus, responsurus est ó
παῖς — sc. ἐνήλατο, quo responso Hercules paullulum
subsistit hospitesque diligentius contemplatus agnoscit. tum
Dionysus terrore liberatus Xanthiae, qui illud ó παῖς pro
uocatu domini (u. 271, 521) accipiens adcurrit, persuadere
conatur, Herculem metu substitisse.
u. 357 inepte ποιοῦσιν ad ἔπεσιν refertur. crediderim
fuisse χαίρει (t07) μὴ ᾽ν καιρῷ τε ποιοῦσιν «<poetisque inepta
carmina scribentibus». de particula τε ita collocata cf. Ach.
1062, nub. 700, au. 258. postquam τε in τοῦτο mutatum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0076.html