Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De locis nonnullis Ranarum fabulae Aristoph. adnotatiunculae. 65
erat, quia obiectum uerbi ποιοῦσιν desiderari uidebatur, τοῖς
metri causa deletum est.
u. 377 ἀλλ᾿ ἔμβα χὥπως αἴρεις — ita enim R —
corruptum esse certum est; nam requiritur futurum, et uersus
strophae (372) est χώρει δὴ νῦν πᾶς ἀνδρείως. uulgo corrigunt
ἀρεῖς. sed ita in u. 372 δή, quod per se bonum est, delere
coguntur; contra rationem autem est errorem manifestum ita
corrigere, ut alio loco minime suspecto correctione opus sit.
itaque, si corrigendum, u. 377 ita corrigendus, ut simul
strophae satisfiat. sed fortasse nulla coniectura opus est; V enim
lemmaque scholii αἱρήσεις praebent, quod nescio an significare
possit: Proserpinam cantu uestro conciliate et ab inferis
recuperate (cfr. eq. 779, Plat. Lys. 205 e, 206 a); ita demum
γενναίως suam uim habebit. de re conferatur, quod Plinius
hist. nat. II 54 de luna deficiente clamoribus adiuuari solita
tradit. suspicor, ipsum uerbum αἱρεῖν in mysteriis sollemne
fuisse.
u. 453 scripturam codicum Mo?oa: frustra corrigunt.
chorum mystarum apud inferos Musae Horaeue ducere non
possunt, quarum partes susceperunt Parcae inferis familiariores.
Parcae autem ὄλβιαι sunt, quia sors mystarum felix est, et
hoc significat γάρ u. 454, quod ad ὄλβιαι refertur.
u. 768 τουτί de lege inferorum a seruo Plutonis u. 761
sqq. exposita minus aptum uidetur, et sicut ϑορυβεῖσϑαι de
animi motu saepe legitur, ita ϑορυβεῖν τινα, excitare aliquem,
apud antiquiores inusitatum est. fortasse scribendum Αἰσχύλος:
cur igitur Aeschylus has turbas, quas audimus (u. 757), mouit?
u. 814 χόλον ἔνδοϑεν ἕξει nimis languidum est de Aeschylo
furioso, nec bene ἔνδοϑεν cum notione habendi iungitur.
scribendum ἔνδοϑεν εἴξει: irae quasi equo habenas dabit;
cfr. Il. XXIII 337, Soph. Phil. 465.
u. 819 ἔργων sine ulla ui additur, nec placet φωτός u.
820 sic nude de Euripide positum. utrique uitio medebimur,
si pro σμιλεύματά T ἔργων sCcripserimus σμιλευματοεργοῦ,
ποοᾶbulum in hoc epici coloris carmine ad similitudinem uocabuli
δημιοεργός apte nouatum.
u. 882 codd. ὅδε μέγας habent, quod metrum corrumpit.
uulgo scribitur ὅ μέγας. sed νῦν γὰρ ἀγὼν σοφίας ὁ μέγας
χωρεῖ πρὸς ἔργον satis molesta et insolita est dicendi ratio,
-
Nord. tidsskr. f. filol. 8416 række. VII. Ὁ
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0077.html