- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Syvende bind /
108

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

108 Hans Ræder: Anm. af D littera vulgo signatur; præterea autem versionum quarundam latinarum syriacarum aliarumque codices multi eandem formam ex parte sequi videntur. Sed admodum lubricum est formas recte discernere; ita plerumque omnia inter se commixta sunt, neque hoc semper contendi potest, editiones nostras vulgatas formam ubique Antiochenam exhibere: Sinaiticus quidem codex ex forma Romana nonnulla continere videtur. Neque ipsum editorem hæc difficultas fefellit: ingenti formæ Romanæ testium numero congesto, his verbis rationem suam explicat: ex his igitur tot iestibus colligendum eligendumque fuit, quod ad formam Romanam pertinere videretur, ac fatetur etiam, euangeliorum formas pristinas restituere humanum fortasse ingenium excedere (Euang. ed. p. LXXVIII). Nec potest negari, testimonia pro forma Romana allata sæpe non multum ponderis habere. Locis enim haud ita paucis ex uno codice latino vel syriäco formam Romanam restituere ausus est editor. Velut Euang. III 10 et IV 14 verba quædam formæ Romanæ abjudicavit, quia in uno codice latino omittuntur, et III 11 alium codicem latinum secutus omisit voc. σοιείτω; aliis autem locis, ut II 51 et IV 38 seq., Syrum solum Lewisianum secutus est. Permulta omnino exempla afferri possunt, ubi unius vel paucissimorum, nec semper eorundem, codicum testimonio confisus formam Romanam restituere sibi visus est. Potest igitur quæri: quo jure, si non omnia, at tamen pleraque, quæ cum vulgata forma discrepant, formæ ascribis Romanæ? cur duas tantum formas ponis, Antiochenam et Romanam, ac non tres vel quattuor? esset quidem difficilius maiorisque etiam quum audaciæ tum sagacitatis, neque ideo per se minus probabile. Concedendum tamen est, locis plerisque duas solum apparere recensiones, eam autem, quam Romanam vocat Blassius, plus quam unius codicis testimonio confirmari. Sint igitur duæ recensiones, etiamsi non ubique recte a Blassio distinctæ sunt vel omnino distingui possunt; videamus jam, quæ ratio inter eas intersit. Animadvertendum est primum, ubique fere formas duas verbis solum, non rebus discrepare. Verba autem sæpe multum differunt, atque ita quidem, ut Euangelii forma Romana, Actorum Antiochena plerumque brevior sit. Hinc arma petivit Blassius; iis enim, qui formam Romanam interpolatori tribuunt, mirum in modum illum interpolatorem egisse opponit, quum sensum nusquam fere mutaret, verba autem illic contraheret, hic uberiora redderet. Immo ipsum Lucam et in Euangelio et in Actis denuo edendis verba sua contraxisse opinatur. Formam autem contractiorem pro recentiore habendam esse non diserte demonstrat; verbis additis ut fit (Euang. ed. p. LXXIX), hanc rem actam esse arbitratur. Videamus jam exempla, quæ ita afferam, ut ex sinistra parte ponam formam Antiochenam, ex dextra autem formam Romanam, qualem restituit Blassius,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0120.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free