- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Syvende bind /
121

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Mindre meddelelser. Gelliana. Scripsit J. L. Heiberg. I 2, 2 cum essemus apud eum in villa, cui nomen est Cephisia, et aestu anni et sidere autumni flagrantiissimo propulsabamus incommoda caloris. scribendum: Cephisiae, aestu, neque enim duo tempora anni significantur, sed unum idemque (cum autumnus calidissimus esset). XVIU 2, 10 in uerbis quaesitum ibi est aliquid desiderari sensit Hertzius; sed quod proponit: quaesitum Zum ibi est, minus aptum est, quia quae sequitur quaestio ad tertiam pertinet nec proprio loco numeratur. scribendum: quaesitum inibi est (cfr. XVII 12, 3), h. e. in eadem quaestione. XVIII 4, 11 in hac sententia ut commentariis harum noctium inferrem, notavi et intulisse iam me aliquo in loco commentationibus istis existimo verba commentationibus istis molestissima sunt post illa commentariis harum noctium, nec Gellius de suo opere istis dicere potuit. delenda igitur commentationibus istis ut glossema lectoris alicuius. XVIII ὅ, 7 cum ...apud suum quisque grammaticum legisse se dicerent debuit quemque scribi; sed eodem modo nominatiuus legitur apud Liuium XXVI 29, 3, ubi frustra quosque corrigunt. XIX 8, 6 sine dubio concesserim scribendum, non concessero, in quo et tempus offendit et modus. sed grauius uitium in sequentibus latet: peto, ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc indicat, aestimari a te possit. nam uerba quam confidenter minime significant: qua arrogantia, id quod loco obiter lecto credideris; significant idem, quod infra (9—10) est satis constanter. quod si ita est, a fte falsa sunt; hoc enim non a Frontone sed ab eo qui loquitur aestimandum est. scribendum ante: ut ante, quam auctoritati Caesaris cedo, cognoscam, utrum uerba eius omnem excludant prouocationem necne. XIX 8, 13 neque cum sensum habet neque coniunctiuus capiat in interrogatione directa ferri potest. et cum recte ab Orel-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0133.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free