- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Syvende bind /
168

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

168 Erik Rosengren: Anm. meliore rhythmo credo sic: Licet (híc mihi) leno, dúo verbis. Etiám primo et postrémo. — Laberii 18 miserimuníum codd. et Ribb., monstrum vocabuli; legendum, credo, miserimonium; Laberius enim verba in -monium quaedam finxit, cuius generis sunt ap. Gell. XVI 7, 1 mendicimonium et moechimonium; ἃ misero igitur miserimonium, ut ab aegro aegrimonium in Itala, a casto castimonium Apuleius, a íristi tristimonium Petronius, a sancto sanctimonium Cyprianus. — Lab. 21 Non. 122, 11 Numne aliter hunc pedicabis librii Nonii: — ñunce — Ribbeckius metri causa; quod probari non potest, nam unce apud comicum poetam inauditum est (Plaut. Men. 572 nemo est hodie qui Aunce legat); nec magis apud poetam comicum Aunce probari potest quam Àaece hice hoce huice harunce horunce, quod genus in quibus monumentis latini sermonis inveniatur declarant exempla ap. Georges Wortf. s. v. et Neue-Wagener II° 413—421. — Laber. 38 Dispóliavit initium versus iambici facere non potest; fortasse numero trochaico melius: ...cum províncias Diíspoliat, colúmnas monolitás labella e bálineis. — Sed haec hactenus. Codicibus utendi Nonianis ratio quae in reliquiis tragicorum, eadem fere in comicis Ribbeckianis deprehenditur. Tametsi enim in praefatione dicit Ribbeckius sibi iam in his copiam apparatus Onionsii datam, tamen non tantum quantum oportuit illo est usus. Velut Turp. 13 Ribb. legit nosti quam sit gracili corpore et haec adnotavit «graeili #H° PW gracile 471 cracile FZL»; hoc primum mirum est quod cum Æ? sit apographum codicis F, H! tamen adnotationibus Ribbeckii ita producitur quasi sit dignior testis quam FZ et ab illis separandus. Praeterea hoc loco manifeste corruptum illud in FLA’ cracile (gracile) nos deducit ad illud quod credo scriptum fuit ab Nonio gracilo corpore. Cur autem cracile pro gracilo scriberetur, eius erroris causa fuit in litteris non satis distinctis archetypi cuiusdam. Lundae. C. Zander. N. Beckman, Grunddragen af den svenska versläran. Lund 1898, Gleerupska Univ.-bokh. 90 s. Den svenska litteraturen röjer för närvarande ett lifligt intresse för metriska frågor. Ett vittnesbörd därom är ofvan anförda arbete. Förf. har satt som sin uppgift att med den musikaliska rytmiken såsom utgångspunkt gifva en lättfattlig och öfversiktlig framställning af den svenska verslärans grundprinciper, sàdana dessa te sig i ljuset af den moderna fonetiken. Den så-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0180.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free