Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
50 V. Knös: Anm. af
quam a quattuor illis papyris græcis!'. Ac veri simillimum est maxima
ex parte eundem fere esse contextum, quo Plato eiusque æquales
utebantur, certe si universa carmina et numerum versuum
respicimus. Fortasse etiam si singulorum vocabulorum formas spectamus.
Sed hac in re multo difficilius est iudicium. Prorsus enim
nescimus — et haud scio, qua via ac ratione id possimus cognoscere
— utrum Plato, ut exemplum afferam, ὃ 90 legerit ἕως ἐγὼ
περὶ κεῖνα κτλ. an εἴως ἐγὼ an fortasse sios (05) ἐγὼ κτλ. et
alia eiusmodi. [499 habet Plato ϑυσίαισι καὶ εὐχωλαῖς
ἀγαγαῖσιν pro eo quod est ϑυέεσσι καὶ εὐχωλῇς ἀγανῇσι. ϑυέεσσι
omnes, quod sciam, codd, habent, εὐχωλαῖσιν ἀγαναῖσι G[— Vind. 39]
εὐχωλῆισ᾽ ἀγανῇσι A[Ven. 454).
De vetustate contextus vulgati et de dictionis homericæ
confirmitate disserens Ludvich etiam eam agendi rationem seu id
contextum vel corrigendi vel mutandi genus attingit, cui nomen
Knightianismi imposuit. Duæ res hic mihi considerandæ videntur.
Primum quum contextus receptus formam vocabuli præbet,
quæ legibus versus homerici non satisfacit, quæ prorsus metro
repugnat, haud scio an quærendum sit, utrum ex illo vocabulo aliter
scribendo emendatio elicienda sit seu utrum illius vocabuli alia,
fortasse antiquior, fuerit figura, qua accepta metrum quadret
legibusque versus homerici satisfiat, an in illis salebris metri sit
acquiescendum.
Exemplum locum iam allatum ὃ 90 denuo afferam. Habent
codices teste Ludwichio ἕως vel εἴως, in quibus figuris apertum
est vitium, quum utraque figura versui repugnet. Scribit Ludwich
siog, quæ figura nusquam, quod viderim, in codicibus invenitur.
At re metrica requiritur, ut hoc loco figura vocis qualis est εἶος
vel ἧος in contextum carminum homericorum inseratur. Sequitur
igitur ut inquiramus, num certissimis grammaticis rationibus
demonstrari possit figuram vocis quæ est εἶος vel ἧος linguæ græcæ
et quidem homericæ elocutionis quondam fuisse. Quæ diiudicatio
iis doctis viris transmittenda est, qui in legibus linguæ græcæ
immutationibusque vocum perscrutandis versantur (qua de re
conferantur et alii et Kühner-Blass, Gram. 11, p. 173 sq.).
Alius est locus omnibus cognitus x 60 βῆν εἰς Αἰόλου κλυτὰ
δώματα κτλ. Hoc quoque loco manifestum est peccatum, quo
summum poetam se astrinxisse non facile quis crediderit. Brevis
syllaba in arsi (debiliore parte pedis) producta non potest non
valde offendere. Ac facile evitari potuisset hoc vitium, si poeta
scripsisset Αἰόλου ἐς κλυτὰ δ. vel tale quid. Corripitur hæc
terminatio -ov P 355 μυληφάτου ἀλφίτου ἁκτῆς. Quæritur igitur,
num hæc metri salebra possit sanari. Hartel, Hom. Stud. III 8,
' Ac tamen papyri multo antiquiores sunt quam antiquissimi codices.
Hac in re his præstant illæ.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 13:23:10 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r9/0062.html