Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
82 Z.: Anmeldelser.
Wesenberg cum post Baiterum has ederet epistolas, editionem
collocavit in fundamento ampliore, Baiter enim in Mediceo 49, 18
versatus est, Wesenberg plures adhibuit testes. Wesenbergi
rationem Mueller re comprobavit. Nam cum Mediceo primum inter
libros locum designaret, tamen nec illos quos addiderat Wesenberg
testes sprevit nec codd, NEOHPR (— XX) quos nondum norat
Wesenberg. Quamquam nimirum, ut dixi, Muellero ipsi quoque
cod. M. testis est locupletissimus. Denique non nulla ipse Mueller
emendavit et virorum doctorum coniecturas diligenter conquisitas
aliquot in verborum contextum recepit, sed caute et prudenter,
ceteram multitudinem adnotationibus custodiendam mandavit.
Z.
O. Altenburg, De sermone pedestri Italorum vetustissimo. Lipsiae
1898, Teubner. (Ex Ann. phil. suppl. XXIV, 485—533.)
» Vetustissimum« sermonem Italorum Altenburg facit
pertinentem usque ad Sisennam! Ex hoc campo tam lato selecta et
sparsa quaedam decerpsit Altenburg de copia verborum, de
asyndeto, de coordinatione, de attractione, de subiecto, de
collocatione verborum. Bt haec quidem non sine fructu aliquo
Altenburg; qui tamen melius fecisset si egisset accuratius magisque
elaborasset in singulis. Ex multis pauca haec adnotata affero
contra Altenburgii disputationem. Ad p. 486. Catonem dicit
Cicero Brut. 293 non artem fugisse omnino dum omni studio
sequeretur naturam, sed impolitum fuisse ac rudem, i. e. artis
perfectione caruisse. — Ad p. 486. Cic. Brut. 33 non impeditam
verborum structuram sed ipsa verba posterorum iudiciis 80. sensibus
horridiora vel duriora tangit. Gellii autem verba XI 13 non de
arte dicendi sed sunt de collocatione verborum neglecta. — Ad
p. 488—9. Nec recte loci ex titulis aetatis Ciceronianae publicis
afferuntur quasi exempla sermonis antiquissimi, nec magis
accommodate Cornelius Sisenna, sectator Asianarum deliciarum, affertur
inter auctores priscae illius ac sincerae latinitatis artisque nondum
excultae. — Ad p. 489 sqq. Nec ergo igitur (Plauti Trin. 756)
nec in poplico luuci nec aedium sacrarum verum est exemplum
sermonis redundantis. — Ad p. 493. Non »semper« additur
demonstrativum quo repetatur relativum enuntiati prioris. — Ad p.
503 facitoque ioudicetur. Hoc ioudicetur subiunctum est, non
»coordinatum«; quod ex eo ipso perspicitur quod facitogue per se
stare non potest. Et hoc illud est quod nominat Delbrück vgl.
Syntax III 418 sqq. »unbezeichnete Hypotaxe«. — Ad p. 510. δὲ
deus si dea est afferri non debuit inter ea quorum cum senten-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 13:23:10 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r9/0094.html