Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
H. Høffding: Anm. af Patin, Parmenides. 83
tia alterum alteri subiungat tamen »coordinantur«. Nam enuntiata
haec si deus si dea est sententia ipsa paria sunt et »coordinata«.
— P. 510 mire dicuntur rudes animi fuisse eorum Romanorum qui
leges panxerunt temporibus Gracchanis Sullanis Caesarianis. —
P. 506 [CIL I] »293,8 de hħeisce, dum mag. aut imperium
habebunt, ioudicium non fiet. — Posterioris aetatis auctores post
dum praesenti contentos fuisse inter omnes constat«. Sic
Altenburg: quasi vero scriptores posteriores tali loco, ubi dum ad
futurum tempus relatam quam diu significet, aut potuerint aut soliti
sint praesenti verbi ac non futuro uti. Mitto Ciceronem,
scriptorem eiusdem aetatis, apud quem in tali sententia legitima est
constructio ad hunc modum: dum genus hominum, dum populi
Romani nomen extabit, tua illa pestifera intercessio nominabitur
(Phil. II 51; plura affert Merguetus); sed Tacitus, scriptor certe
posterior, sic scribit, nec usquam in tali sententia aliter: a. XIV
ὅδ, 12 tua erga me munera, dum vita suppetet, aeterna erunt.
— Ad p. 516. Mire Altenburg Catonis illud ne guid emisse velet
et quae sunt huius generis inter ea attractionis syntacticae exempla
affert, quae habeant tempus tempori verbi regentis assimilatum.
Z.
M. Valerii Martialis Epigrammaton libri, rec. Walther Gilbert.
Editio stereotypa emendatior. Lipsiae MDCCCXCVI, Teubner.
XL -+ 407 pp.
Textus huius editionis differt ab ila quae edita est a.
MDCCCOCXXXVI locis quadraginta duobus. Et plerisque quidem
locis textus ita factus est emendatior; sed XII 3,4 prior editio
Gilberti habet cum libris manu scriptis: Dat patrios manes quae
mihi terra poiens, haec posterior: Dat pairios armis quos
mihi terra potens, coniectura non satis probabili; quo modo autem
locum corruptum sanari oporteat est incertum; inter coniecturas
optima mihi videtur Hirschfeldii: Dat patrios manes quae mihi
terra parens.
Z.
A. Patin, Parmenides im Kampfe gegen Heraklit. (Bes. Abdruck
aus dem 25. Supplementband der Jahrbücher für klassische
Philologie.) Leipzig 1899, Teubner. P. 491—660.
Parmenides’ Stilling indenfor den græske Filosofis Historie
har i de senere Aar tildraget sig særlig Opmærksomhed. Hvad
der foreligger fra hans Haand, er som bekendt Fragmenter af et
Læredigt, bestaaende af c. 150 Vers. I en sammentrængt Frem-
6*
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 13:23:10 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r9/0095.html