- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Niende bind /
101

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Dion. Halic., edd. Usener et Radermacher. 101 coniecturis vel ipsorum editorum vel aliorum. Coniecturæ inveniuntur multæ ac bonæ, partim tamen in annotatione solum positæ. Tradita scriptura nonnunquam paucis verbis defenditur, aut inter annotationes criticas breviter indicatur, quomodo locus editoribus accipiendus esse videatur. Est etiam, quod retractatum sit: ne commemoratur quidem Useneri coniectura (p. 5,23, de ant. orat. 3) ἄλλας pro ὅλας, quam proposuit in editione librorum de imitatione p, 3, Etsi paucorum tantum codicum scripturæ in annotatione Critica afferuntur, numerus tamen scripturarum variarum satis magnus est. Annotaverunt enim minimas quoque discrepantias, etiam quæ pertinent ad accentus vel aspirationis signa, elisionem litteramque y paragogicam. Quod optime se habet, sed non est obliviscendum, illis in verbis, quæ sæpius per compendium scribuntur, ut ἐστίν vel δέ, nihil in his rebus valere codicum auctoritatem. Minus laudandum est, quod talibus in rebus levissimis etiam in textu codicum scripturas nimis religiose secuti sunt. Loquor imprimis de formis verborum γίγνομαι et γίνομαι, οὐδείς et οὐϑείς vel similibus. Si formas ab ipso Dionysio adhibitas revocare liceret, bene res se haberet; sed non licet. Nemo credere potest, Dionysium p. 144,15, ubi ipsa affert verba Demosthenis, γινομένων,. at p. 145,15, ubi verba nuper allata paulum transponit, γιγνομένων scripsisse, et hoc quoque loco unus codex (e tribus) γιγνομένων exhibet. Non video præterea, qui codices in his rebus editoribus magis sequendi esse visi sint. Edunt p. 14,19 γίγνεται contra antiquissimum codicem F, sicut p. 63,11 et 17 γιγνόμεϑα et yíγνεσϑαι contra eundem et M, At p. 85,13 F solum sequentes edunt μηϑείς. Si hoc loco recte spreverunt codices deteriores MBP, nihil hos auctoritatis in hac re habere concedendum est. Sed nihilo minus in iis Dionysii scriptis, quæ soli tradunt MBP, summam fidem iis habuerunt editores, atque hoc ita quidem, ut p. 149,17 in textu scripserint οὐϑέν, in apparatu οὐδέν BP, p. 153,11 οὐδέν in textu, οὐϑέν M in apparatu. In hac re rationem prorsus desideramus. Eo magis etiam hoc mirandum est, quod in aliis quibusdam eiusdem fere generis codicum testimonia editores neglexerunt. Scribunt semper βύβλος, Μηυτιλήνη, quamquam βίβλος sæpius, “Πτυλήνη semper præbent codices, præterea τέϑηκεν p. 263,16 et 266,21; apud oratores semper ὦ ἄνδρες ᾿Αϑηναῖοι, ὦ ἄνδρες δικασταί, quamquam ἄνδρες sæpius omittunt codices; apud Lysiam denique ἐπειδή pro ἐπεί (p. 34,5 et 37,9). Cur hæc potius quam illa correxerint, non video. Addunt infra textum præter apparatum criticum testimonia ac locos superiorum, quos Dionysius exscripsit vel respexit; cur non locum Plat. Apol. p. 18A attulerunt p. 183,22 ad verba τὸν δὲ τρόπον τῆς λέξεως ža? Locos exscriptos ad textum Dionysii emendandum non nihil yalere manifestum est, sed gaudendum est, quod in hac re editores caute egerunt. Recte scribunt p.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Jun 17 13:23:10 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r9/0113.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free