- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Niende bind /
102

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

102 Hans Ræder: Anm. af Dion. Halic. 11,2 et 141,6 in loco e Plat. Phædr. p. 238 D exscripto διϑυοάμβων τινῶν. etsi τινῶν non legitur apud Platonem; dubium est, rectene p. 55,7 ex Isocrate addiderint καὶ πολιτωτῶν, sicut p. 416,4 ἕκόντες e Demosthene (IX 13), quod eo magis mirum videtur, quod hoc verbum apud Demosthenem Blassius expunxit ea ipsa de causa, quia non legitur apud Dionysium. Ego Demosthenem, at non item Dionysium, scripsisse crediderim. Miror etiam, quod p. 347,21 pro ἡμῶν scripserunt δεινῶν, quum codicum scripturæ propius esset ὠμῶν, et supra legamus dud καὶ δεινὰ. Locis e Thucydide allatis ut inter lectiones Dionysii easque, quas in illius codicibus invenimus, ratio clarius perspiceretur, in annotatione critica plerumque addiderunt editores scripturas in codicibus Thucydidis servatas. Quod gratum esset legentibus, si modo iis, quæ indicant, fidem habere liceret. Sed Bekkerum, ut videtur, secuti multa attulerunt falsa. Hoc quidem dandum iis est, editione Hudii librorum Thucydidis I—IV a. 1898 emissa uti eos non potuisse, quum, ut e præfatione discimus, morbus oculorum Useneri causa fuit, cur Dionysii editio tribus annis postea exiret, quam absoluta esset. Sunt igitur, quæ corrigenda sint: p. 340,18, ubi Thucydidis libri CG præbere dicuntur ἢν μὴ ἄναγκάξωνται (Thuc. I 118,2), de C solo hoc recte dicitur, nam præbet εἰ G; p. 356,16 pro FG’ scribendum est CG! (Thuc. I 22,4); p. 399,12 verba ex uno F (Thuc. II 60,1) abesse debebant. Aliis autem locis haud ita paucis vera invenire potuissent editores, si modo consuluissent editionem Schoenii librorum I—II (Berolini 1874) et editionem Hüuūdii librorum VI—VIII (Hauniæ 1890). Velut p. 344,1 prò scriptura πάσας és τὰς (Thuc. I 100,1) falso affertur testimonium cod. C, nec rectius p. 348,17 apud Thuc. II 27,1 codd. CF cum Dionysio exhibere dicuntur zéuψαντες (non πέμψαντας), quam scripturam recentiorum editorum neuter agnoscit; denique p. 430,18 non recte dicitur Thuc. VIII 64,5 αὐτονομίαν exhibere, quum re vera εὐνομίας B (cum Dionysio), εὐνομίαν C præbeant. Errores typographicos paucissimos inveni: p. 20 in apparatu 6 et 7 pro 7 et 8, p. 21 in apparatu u 2 pro u 9, p. 81,22 ϑιατίϑεσϑε, p. 339,23 ἠυξήϑησαν, p. 345,14 Διἰγινητῶν, p. 351,9 in apparatu μέχοι pro uéyos, ut videtur (cf. p. 342,11). Præterea p. 10,17 in apparatu legimus μεταβολαῖς v, quod, quum in textu in eodem versu legamus et μεταφοραῖς et ὑπερβολαῖς, ad utrum respiciat, non liquet. Quod p. 430,1 locus Thuc. VII 49 inter eos affertur, ubi τὸ βουλόμενον idem valeat, quod j βούλησις, minus rectum est; illic enim positum est pro οὗ βουλόμενοι, sicut VII 48,9. Joannes Ræder.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Jun 17 13:23:10 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r9/0114.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free