Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
112
H. M. Gemzoe:
est manifestum, se ipsum alloqui) dicere ego et mihi,
poste-riore et sequentibus ad eandem personam sermonem dirigentem
dicere tu et tibi? Hoc est non secum quemquam agere, sed
duos inter se agere.« — «Attamen illa de parsimonia et argento
rustici patris videntur esse contra nos, in quibus magnum
argu-mentum ponit Lipsius: Vel hæc, inquit, et sequentia palam
docent, Senecam de se et in sua persona loqui. Sed de
parsimonia si verum est de Seneca, non propterea verum esse
non potest de Sereno: neque enim necesse est, unum tantum
esse frugi, unum rustici patris fllium.« — Deinde attente
le-genti facile apparebit, in primo capite omnia esse de statu suo
querentis et remedia petentis, sed inde ab initio secundi capitis
per totum libellum hoc plane mutari. Ea, quæ leguntur 1 §2:
illum tamen habitum in me maxime deprendo etc,
nec minus illa g 4: dicam, quæ accidant mihi, apparet ex
persona ægri dici medicum consulentis. Sed hæc, quæ exstant
2 g 2: opus est itaque etc, aperte sunt medici curationem
ægro adhibentis. 1, g 8; 11; 15 videmus ægrum statum suum
et valetudinem describentem, 2 g 3—4 medicum docentem et
monentem. 1 g 17: rogo itaque etc, sunt eius, qui remedia
petit, quibus ad tranquillilatem perducatur, 2 g 4: quomodo
ad hane etc, et: sumes tu ex publico remedio,
quan-tum voles, sunt eius, qui remedia præbet, quibus concilietur
tranquillitas. Hæc ex eiusdem persona dici, fingere non potuit
Seneca. Fieri non potest, ut is ipse se induxerit primum
morbo confliclatum, de statu suo pæne desperantem, remedia
non reperientem, deinde adiutorem et præceptorem, Græcarum
etiam literarum scientia delectatum, cur éf&vfiiav
tranquilli-tatem interpretari liceat, copiose et leniter docentem. Id
addam, illam infirmitatem animi 1 g 17 comparari cum nausia,
2 gl cum eius statu, qui ex morbo convaluit: ne hæc quidem
ex eadem persona dicuntur. Id igitur dubitari non posse
videtur, quin Seneca in hoc libello ea usus sit formå, ut eum
ipsum, ad quem scriptus est totus liber, initio ad se scribentem
fingeret. — Sed iam notandum est, in hac formå utenda sibi
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>