Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Observv. er. in L. Annæum Senecam. 113
indulsisse Senecam et Serenum suas sententias exponentem
fecisse. Hoc factum esse videtur gö—8, quæ frugalitatis
lau-datio frequentissima est apud Senecam. Similiter res håbet
§ 16 inprimis in his: non est enim etc, quæ magis rnonentis
et præcipientis esse videntur quam ægri et condicionem suam
querentis. Bue perlinent etiam iila §11: nemo ullum auferat
diem etc, et g 13: quid opus est etc, quæ epistolæ
for-mam prorsus non habent. Ceterum minus nobis nota est vita
Sereni, quam ut contendere liceat (quod fecit Lipsius), ea quæ
dicuntur g 7 (rustici patris), g 9 (ex longo frugalitatis
situ venientem), g 10 (placet viam præceptorum sequi),
magis in Senecam quam in Serenum convenire. — Videtur
mihi igitur Seneca facere non potuisse, quin illam huius capitis
formam, ut ex eius persona diceret, ad quem totus liber scriptus
esse fingitur, qua præsertim, quod equidem meminerim, in
nullo alio libro usus est, statim initio capitis aliqua ratione
demonstraret, quod ipsum flt hoc uno vocabulo restituto1).
1,6. Placet cibus, quem nec parent familiæ nec
spectent. Nullum mihi notum est exemplum vocis, quæ est
familia, plurali numero positæ de unius hominis servis, neque
omnino puto, familiæ ita poni potuisse, ut plane esset servi.
Itaque, si vera est scriptura codicis A, staluendum est,
Senecam de plurium hominum familiis cogilasse, quod tamen vix
fleri polest hoc loco, ubi aperte inducit Serenum loquentem de
se, suo vjctu, sua domo, nulla prorsus aliorum facta mentioni >
præsertim post illud: placet cibus, singulari numero positum,
ita ut sit: placet mihi cibus. Recte mihi igitur in codice D
interpolalum esse videtur: paret familia-spectet.
1,9. Circumfudit me — luxuria et undique
cir-cumsonuit. Paulum titubat acies. Hæc mihi non satis
cohærere videntur; neque enim ideo, quod olim circumfuderit
’) Quod habent aliquot Codices Serene, id substitutum esse Videtur
inlerpolatione librariorum, quihus, non perspecta tota huius capitis ratione,
absurdum videbatur, Senecam se ipsum initio lihri alloqui.
Nord. Li fls kr. fur fllol. »| pædae. N> r^kkr I. g
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>