Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Obscrvv. er. in L. Aiinæum Senecam. 117
quum aguntur, in re agenda, quod nescio an in hoc vocabulo
inesse possil; nam argenteæ ætatis Scriptores multo saepius
quam antiquiores substantiva verbalia in — us terminata
pas-sivo sensu posuerunt (Någelsb. Lat. Stil. g 56, 3—4. Sen. de
tranqu. an. 4, 7: citra gustum tactumque o: non gustata
neque tacta). Nullum tamen Senecæ annotavi locum, ubi ita
positum sit hoc vocabulum, quum sæpissime active ponatur, ut
sit actio [handling, virksomhed). Ilaque videndum, ne scripserit
Seneca ae tu (quod confirmatur etiam auctoritate codicis A, si
quidem codicum ullum esl in tali re momentum), ita ut
com-parativo subiiciatur ae pro quam, quod quamquam Madvigius
Gram. Lat. g 303, a antiquissimis et poetis ascribit, videtur tamen
semel atque iterum reperiri apud inferioris ætatis prosæ
ora-lionis Scriptores, velut Suet. Cæs. 14 |p. 7, 25 Roth.):
senten-tiam velut gravius atque ipse sensisset exceptam.
7, 5. Vix tibi esset facultas —: nunc vero etc.
V’ereor, ne mendum insit hoc loco; neque enim oratio satis
cohærere videtur. Comparativus (felicioris) referri debebat ad
præcedentem commemorationem sapientis Stoici per secula
quæsiti, ita ut id diceret Seneca, ne Platonis quidem aut Catonis
tempore hunc reperiri potuisse. Sed hoc dixisse Senecam, vix
arbitror. Primum enim commemoratio sapientis Stoici önita
esse videtur in his verbis: pro optimo est minime malus;
nam delectus est amicorum, non sapientis, qui non deligitur.
Deinde hæc oratio prorsus non cohæreret cum his: nunc vero
etc, quæ particulæ aperte docent, antiquitatem Græcam
(So-craticus fetus) et Romanam (Catoniana ætas)
coniun-xisse et cum præsenti tempore comparasse Senecam dicenlem,
illis temporibus magis fastidiosom fleri potuisse electionem
amicorum. Itaque facere non possum, quin, adhibendam esse
coniecturum, iudicem, ita ut post felicioris inseratur quam,
quo facto non iam pendet comparativus et recte decurrit oratio.
Efficitur Seneca prorsus digna laudalio illorum temporum cum
sua ætate comparatorum.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>