Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
duo munera. militis et trierarchi, sejungi posse: nam qui
convenit trierarcbum, qui in nave sua vehatur eique, nisi
aliquis prætorum cum eo sit, ipse in proelio præsit (ut hic
quidem adolescens § 9 de se ipso dicit), militis munere non
fungi? Irnmo vero non modo milcs sed dux militum navi
suæ impositorum censendus! — Et si quis porro contra me
disputare velit non esse mirum, si homines divites, qui ut
trierarchimulto meliorem operam reipublicæpræstarepotuerint,
munere peripolorum liberatos fuisse, quid tandem de
Glau-cone illo existimandum, qui nihil boni faciebat sed vana
jactantia in rostra escendere et coutionari gestiebat? Nonne
in agros ad æquales suos inter peripolos versantes relegandus
erat ?
Sed jam tempus est locum afferre, qui omnem
dubita-tionem tollat et rem ad certitudinem adducat. In sermone
cum Pericle adolescente (Periclis filio) habito (Xen. Mem.
III cap. 5) Socrates sub finem capitis ab eo quærit, nonne,
si prætor factus sit, in animo habeat civibus suadere, ut,
quoniam fines incursionibus hostium infestentur, is mos
introducatur, ut adolescentes leviter armati montes finibus
objectos insideant et hostes populationibus arceant — ipsurn
igitur illud, quod peripoli efficere debebant! Satis igitur
apparet, illo quidem tempore (paulo ante a. 406) eum morem
n on dum introductum fuisse et id genus militiæ, quod
peri-polis vulgo attribuitur (ut fines tueantur) tum omnino non
exstitisse.
Eam ob rem operæ pretium mihi visum est inquirere,
quibus initiis orta res in eum ordinem adducta sit, quem
Aescbinis et Aristotelis temporibus constitutum invenimus.
Videamus igitur, quid a scriptoribus sæculi quinti de
peripolis tradatur. Apud Thucydidem nomen peripolorum
duobus locis reperimus. Lib. IV capite 67, ubi de
expedi-tione Atheniensium ad Megara facta mentio est, legimus
duos prætores eo missos esse, alterum cum sexcentis hoplitis
Atheniensibus, alterum cum Platæensibus levis armaturæ et
præterea cum peripolis aliquot; deinde, portis moenium dolo
patefactis, Platæenses cum peripolis irrupisse et custodibus
cæsis portas hoplitis Atheniensibus tradidisse. Videmus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>