Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
igitur, peripolos ita cura Platæensibus levis armaturæ
con-jungi, ut recte concludi possit, eos et ipsos levHer armatos
fuisse (quod idem altero loco [VIII, 92, 5] planum fit, ubi
rursus hoplitis opponuntur), et ita hoplitis A tbeniensium
(τοϊς τών Ά&ψαίων δπλίταις) opponi, ut SUSpicio nascatur, eOS
cives Atlienienses non fuisse. Et confirmatur ea suspicio
altero loco Tbucydidis. Lib. VIII capite 92, ubi turbæ
intestinæ sub finem impcrii quadringentorum illorum ortæ
narrantur, audimus a duobus peripolis iinpetum iu
Phryni-cbum factum esse; deinde percussorem eifugisse, alterum,
sociurn ejus, hominem Argivum comprebensum esse. Eadem
res copiosius et accuratius, certissimis testimoniis appositis,
a Lysia (or. 13, 71) narratur. Ibi nomen utriusque sicarii
ponitur, et videmus utrumque peregrinum fuisse, alterum,
percussorem, Calydonium, alterum Megarensem (Tbucydides
igitur non recte Argivum eum fecit); et Lysiæ potius
cre-dendum esse inde apparet, quod populiscitum commemorat,
quo civitas Atbeniensis ambobus pro mercede donata erat.
Certum igitur est, bomines peregrinos inter peripolos fuisse.
Jam quis sibi persuadeat, cives Athenienses, etiam
nobi-lissimos et divitissimos, hominibus peregrinis et mercenariis
(nam quoniam peregrini erant, certe mercede conducti erant)
immixtos fuisse et promiscue inter eos militasse? Saltem si
aliqui immixti fuerunt, nonnisi de bominibus egentissimis ex
infima plebe cogitandum est. Accedit, quod leviter armati
erant; cives vero Atbenienses locupletes semper cum scuto,
etiam qui minima ætate erant, militabant, ut apud Thuc.
(II, 13, 7) oi νεώτατοι in nuinero hoplitarum commemorantur J).
Cum hoc de peripolis judicio congruit, quod eos
Thucy-dides omnino non magni facit neque multurn momenti in
’) Hos quidem peripolos ab ephebis Atticis distingueudos esse,
Boeckhius et ipse dicit (ad Corp. inser. gr. I p. 305). Itaque si
Boec-khium sequimur, temporibus belli Peloponnesiaci duo genera
peripolorum nobis statuenda sunt, unum hominum (peregrinorum?)
leviter armatorum, alterum epheborum Atheniensium scutatorum; et
similem divisionem Wachsmuthius (II, p. 316) ponit. Verum hujus
posterioris generis apud illorum temporum scriptores ne minimum
quidem vestigium exstare, jam satis ostendi.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>