- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Fjerde bind /
205

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

§ 63: „longe antepono", quum longe absit ab alterius familiae
codicibus, confirmatur auctoritate codicum c et p atque
Lactantii. *)

Duae igitur codicum familiae sunt; altera quinque
codices. Ambrosianum, Bambergensem, Herbipolitanum et èx
Bernensibus primum et secundum continet; ex altera unus
modo, recentior et interpolatus, nobis satis notus est.
Ber-nensis tertius.

Ex quinque illis prioris familiae codicibus quattuor sunt
integri, unus Berneusis primus interpolatus. Nulla igitur
ejus auctoritas est, quoniam meliores ejusdem familiae
codices extant. Sicubi ab integris dissentit, aut casu
aberravit librarius, aut consulto mutavit, quae invenerat, ex se
non ex alio fonte hauriens. Quam male ei cecidisset, supra
vidimus2). Raro menda correxit velut I § 63: „viros fortes
et magnanimos", ubi solus et addidit. I § 64: „sint vi potius
superiores quam justitia pares“, in integris est: „ut potius",
quod in Bernensi primo recte emendatum est (in Bernensi
tertio temere mutatum est in utcumque). I § 147 : „et
se-cum et ab aliis — exquirunt"; in integris deest praepositio;
fortasse tamen, quod in Bernensi tertio est: „secum et cum
aliis", qnod receperat Orellius, retinendum est. I § 160: „id
genus officiorum", fortasse recte, quum in archetypo omnium
communi „hoc genus“ fuisse videatur. II § 14: „ex iis rebus,
quae sint inanimae", quum in integris sit „inanima", quod c ex
suo more in „inanimata" mutaverat. II § 60: „quamquam
enim, quod praesens tamquam in manum datur, jucundius est,
tamen haec in posterum gratiora", ubi enim a ceteris
omnibus abest. III § 52, ubi „tritici utilitas11, quod in ceteris
omnibus est. in Bernensi primo recte in „tritici vilitas1’1
correctum est. — Haec omnia correctioni librarii non nimis

’) III § 44 ex consensu codicum Bemensium b et c atque Lactantii
scribendum est: „meminerit deum se habere testem". Recte; nam
qui jurat, deum testem adhibet, qui iuratus sententiam dicit, deum
habet testem.

a) III § 58: „venales quidem se hortos non habere:‘, solus Bern. primus
addidit dixit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:58:48 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr4/0219.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free