Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
indocti debentur, qui nonnihil in deterius mutavit, pleraque
intacta reliquit.
Quare rationem sic concludere possumus : l)Ubi codices
integri cum Bernensi tertio consentiunt, nihil
valet dissensio codicis alicuius interpolati.
III § 82 verba „et quam inutilequae nulla codicum
meliorum auctoritate nituntur, ejicienda sunt. (Seclusit
Baiterus, servavit Lund2.)
I § 121 ex codicum consensu est edendum: „cui dedecori
esse nefas et vitium judicandum" ; quod vulgo editur (etiam
a Baitero et Lundio2) „nefas et impiumauctoritate codicis
Palatini nititur, quae nulla est.
Paullo difficilior est locus I § 73, ubi ex auctoritate
solius codicis Bernensis primi, quam nullam esse supra
vidimus, sic editur: „Quocirca non sine causa majores motus
animorum concitantur majorque cura efficiendi rem publicam
gerentibus quam quietis". Cara parum aptum verbum est.
In codice archetypo (A B H b c) fuit: „majores motus ...
ma-joraque efficiendi“ ; quare, si quid deest, ita supplendum est,
ut vestigia codicum pressius sequamur, sed nihil deesse
puto. Quemadmodum de fin. I § 18 causa efficiendi fere
idem est quod causa efficiens (cfr. Madvigium), sic hic
quoque sunt motus animorum majores maioraque efficientes, vel
potius: eoque spectantes, ut majora efficiant.
His locis consensui codicum optemperandum erat, neque
ulla conjectura opus esse videbatur. Quod vero I § 146
codicum consensus in antiquiore codice fuisse ostendit: „si
quid dedeceat in illos“ ferri non potest. Quod nunc editur:
„si quid dedeceat in illis", conjecturae Bernensis primi
debetur; potius scribendum est: „si quid dedeceat illos11.
2) Manifestum est, si dissentiant duae codicum
familiae, ideo non plus codici parum noto vel
aperte interpolato ab utrisque dissentienti
optemperandum esse.
Velut quod II § 41 a Baitero et Lundio2 editur: „quum
premeretur inops multitudo ab iis, qui majores opes
habebant", codicum deteriorum auctoritate, quae nulla est,
nititur. In altera codicum familia (B H a b p) est in
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>